utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03690003

Charter Number: 03690003
Cartulary Title: Charters of Christ Church Canterbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0680
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 230) British Library - Cotton MS Augustus II 86 (f1r) eSawyer (S 230)
map View Map
Charter:
+ Pacganhamm + Uuilfridus æpiscopus cartulam hanc multimodasque et humillimas Theodoro archiepiscopo in Christo salutes Rex ceduuala dedit Paggeham Sancto Wilfrido episcopo latine + In nomine salvatoris nostri Jhesu Christi Nihil intulimus in hunc mundum verum nec auferre quid poterimus idcirco terrenis et caducis æterna et cælestia supernæ patriæ premia mercanda sunt Quapropter ego Cædualla disponente domino rex rogatus a venerando Uuilfrido æpiscopo ut sibi aliquantulam terram ad suffragium vitæ suæ fratrumque suorum qui secum conversarentur et in divino servitio huius peregrinationis quam vir venerandus diutius peregit pro relaxatione criminum et perpetui premii receptaculo largiri dignarer cujus precibus annuens terrenam sibi possessiunculam de qua sugerere videbatur pro remedio animæ meæ libenter impendi et hanc libertatem sub estimatione lxx tributariorum taxavimus in illo loco qui dicitur Pecganham aliisque locis circumquaque adjacentibus hoc est Scrippan eg Ceorlatun Bucganora Beorganstede north Beorganstede Crymesham se northra Mundanham other Mundanham et hæc omnia venerabili viro Uuilfrido cum consensu et devota confirmatione Ecgualdi subreguli in potestatem propriæ dominationis pro suæ nimiæ sanctitatis conversatione et nostrorum peccatorum relaxatione redigimus insuper addidimus fratribus suis Deo servientibus ad æcclesiam sancti Andreæ super ripam positam orientalem portus qui dicitur Uedringmutha terram quæ dicitur Tangmere x tributariorum ut eis quamdiu fides catholica regnet hinc necessaria corporalis usus specialiter prebeantur Si quis vero quod absit contra hæc decreta firmiter statuta contraire et ea solvere conatus fuerit noverit se ante tribunal examinis Christi rationem redditurum et habere partem cum Juda traditore domini nostri Jhesu Christi in inferno inferiore Hæc sunt territoria ad Pecganham pertinentia primitus ab occidente Uedringmutha per illum portum ad locum qui dicitur holan horan fleot et sic ducitur in lang port inde ad aquilonem to unning lande sic ad orientem on fleot super illud quod dicitur inufes ford inde in locum qui dicitur cynges uuic et sic ad locum qui dicitur langan ersc inde on loxan leage et sic in locum qui dicitur bebbesham inde in pontem thel brycg et sic ad aquilonem juxta palustria loca super hæc ad locum qui dicitur hylsan seohtra et sic ad orientem in uuærmundes hamm hinc in uuadan hlæu ab illo loco in fiscmere et sic in brynes fleot sicque dirigitur in mare Sed et hi sunt termini pertinentes ad tangmere primitus of hleapmere per viam puplicam ad terram heantunensem ad angulum circianum inde in locum horsa gehæg et sic ubi dicitur hean ersc hinc ad ælrithe ab ipso rivo ad fraxinum unum et sic ad locum cealcmere hinc ad headan scræf ab illo loco to lulan treouue et sic in tatanham sic ad riscmere ab illo loco to hleapmere et sunt pascua ovium in meos dune pertinentia ad tangmere Anno dominicæ incarnationis dclxxx Ego Cæduualla rex a prefato rogatus æpiscopo hanc donationis meæ cartulam scribere jussi et absque triinoda necessitate totius Christiani populi id est arcis munitione pontis emendatione exercitu congestione liberam perstrinxi Ego Ecguald subregulus mente devota consensi et subscripsi + Ego Æthelredus domino prestante rex pro remedio animæ meæ hanc donationem corroboravi + Ego Hæddi episcopus consensi et subscripsi + Ego Ercenuualdus episcopus consensi et subscripsi + Ego Aldhelmus scolasticus archiepiscopi Theodori hanc cartulam dictitans prout regis majorumque imperia statuerunt scribere jussi illisque sancientibus constitutum est ut beato viro Uuilfrido liberum remaneret arbitrium in vita sua de hac ruris possessiuncula et post obitum cuicumque voluerit in æternam possessionem jure hereditario derelinqueret Pax cunctis legentibus Consensumque prebentibus Sitque laus utentibus Luxque perpes credentibus virtus vita faventibus Rite constet senatibus Anglorum atque cetibus Qui dona firment nutibus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter