utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03690007

Charter Number: 03690007
Cartulary Title: Charters of Christ Church Canterbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 0699
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): eSawyer (S 20) Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
+ Lib[er] Uuihtredi regis []rum in Cantia Statutum Os[w]ii regis de libertate ecclesiarum Cantie latine In nomine Domini Dei saluatoris nostri Iesu Christi Ego Uuihtredus rex Cantie consulens anime meae in posterum hanc prouidentiam pro diuersis calamitatibus imminentibus ecclesiis Dei atque monasteriis que in hac Cantia consistunt una cum consensu principum meorum quorum nomina subter scribenda sunt facere curaui ut ab omni exactione publici tributi atque dispendio uel lesione a presenti die et tempore liberae sint mihique et posteris meis talem honorem uel oboedientiam exhibeant qualem exhibuerunt antecessoribus meis regibus sub quibus eis iustitia et libertas seruabatur et ut tam ego quam posteri mei in hac pia definitione permaneant decerno nec per quamlibet tergiuersationem que a nobis et a predecessoribus nostris recte indulta sunt concutiantur sed ita ut iam iamque dictum est inperpetuum abhinc et deinceps Domino gubernante custodiantur ad cuius cumulum firmitatis manu propria signum sancte crucis expressi et tamh reuerentissimum Berhtualdum archiepiscopum atque Gemmundum sanctissimum episcopum quam etiam uenerabiles presbyteros et religiosos abbates presentibus itidem clarissimis abbatissis hoc est Hirminhilda Irminburga Aeaba et Nerienda ut subscriberent rogaui Actum die vi idus Aprilis anno regni mei viii indictione xii in loco qui appellatur Cilling + Ego Uuihtredus rex Cantie ad omnia suprascripta et confirmata atque a me dictata propria manu signum sancte crucis pro ignorantia litterarum expressi + Ego Berhtuualdus archiepiscopus ad omnia suprascripta rogatus a Uuihtredo rege testis subscripsi + Ego Gemmundus episcopus rogatus testis subscripsi + Ego Tobias presbyter rogatus testis subscripsi + Ego Aeana presbyter rogatush testis subscripsi + Ego Vinigeld presbyter rogatus testis subscripsi + Ego Hadrianus indignus monachus rogatus testis subscripsi + Ego Aedilmer abbas rogatus subscripsi + Signum manus Uihtgari + Signum manus Cyniadi + Signum manus Ecca + Signum manus Ueba + Signum manus Headda + Signum manus Headda + Signum manus Suithbaldi + Signum manus Scirieardi + Signum manus Aedilfridi + Signum manus Hagana + Signum manus Beornheardi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter