utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03690008

Charter Number: 03690008
Cartulary Title: Charters of Christ Church Canterbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0699 - 0716
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 22) eSawyer (S 22)
map View Map
Charter:
Privilegium Wichtredi Regis Cantie et Brihtuualdi archiepiscopi de libertate Anglicane Ecclesie latine + In nomine domini Dei nostri et salvatoris Jhesu Christi Congregatum est magnum concilium in loco ubi nominatur Baccancelde Præsidente autem eodem concilio Uuihtredo clementissimo regi Cantuariorum necnon Berhtuualdo reverentissimo archiepiscopo Brittanniæ simulque Tobiæ Hrofensis æcclesiæ ceterisque Abbatibus abbatissis presbiteris diaconibus ducibus Satrapis in unum glomeratis pariter tractantes ancxie examinantes de statu æcclesiarum Dei vel monasteriorum intra Cantiam quæ a fidelibus regibus prodecessoribus meis et propinquis Deo omnipotenti in propriam hereditatem condonata fuerunt quomodo vel qualiter secundum normam æquitatis stare quidve servare amodo et usque ad finem sæculi constituimus Ideo ego Uuihtred rex terrenus a rege regum compunctus zelo rectitudinis accensus ex antiqua traditione sanctorum patrum et mandatis didici non esse licitum alicui ex laico habitu sibi ipsi usurpare vel ad se trahere quasi suam propriam possessionem quod ante fuerat domino concessum et cruce Christi firmatum atque dedicatum quia scimus et veraciter extat ut si quid semel acceperit homo de manu alterius in propriam potestatem nullatenus sine ira et ultione illud dimiserit impunitus Ideo horrendum est hominibus exspoliare Deum vivum et scindere tonicam ejus et hereditatem ejus quotquot ex aliquo ei concessum fuerit de terrenis substantiis ad id ut eo facilius promereri valeant æternam retributionem percipere in cælis quia manifeste declaratur quanto incautius adplicaverit se homo secularis in hereditatem regis æterni et ad ejus imperium trahere desiderat tanto districtius ab eodem Deo in igne inextinguibili puniatur Pro ac re firmiter statuimus atque decernimus et in nomine omnipotentis Dei omniumque sanctorum precipimus omnibus successoribus nostris regibus principibus vel omnibus qui in habitu laico constituti sunt ut nullus umquam habeat licentiam accipere alicujus æcclesiæ vel familiæ monasteriis dominium quæ a me ipso vel antecessoribus meis priscis temporibus tradita erant in perpetuam hereditatem Jhesu Christo et sanctis apostolis etiamque Maria virgine domini nostri sacrata Sed magis sicut decet et in canonibus precipitur servandum est quando quis evenerit ex numero dominorum obigere de sæculo Abbas vel abbatissa propterea invitatur propriæ porræhiæ episcopus et cum ejis consilio vel consensu quisquis dignus inveniatur et ejus vita atque munditia ab episcopo examinatur talis eligatur et ab episcopo benedicatur sanctificatur dominus spiritalis gradui Dei servitiæ et tonsure seu sacræ velamine mancipatus et nullo modo sino consultu et licentia archiepiscopi in diocesi suo Abbas vel abbatissa eligatur Si quis per insipientiam aliter faciat pro nihilo habeatur citiusque abiciatur neque de ac re aliquid pertineat ad regis secularis imperium quia illius personis est principes prefectos seu duces seculares statuere Metropolitani episcopi est æcclesias Dei regere gubernare atque abbates abbatissas presbiteros diacones eligere statuere et sanctificare firmare et ammonere ne quis ovis de ovibus æterni pastoris erret Hoc preceptum statuimus his monasteriis quorum nomina hæc sunt adnotata primus primi apostolorum principis Petri Id est Upmynster Raculf Suðmynster Dofras Folcanstan Limming Scepeig Æt Hoe Hæc omnia interdicimus sicut ante diximus ut nullus habitus ex numero laicorum ad se pertrahat vel suscipiat ullum monasterium de his prenominatis Hæc lex supra dicta per evum completa permaneat Adhuc addimus majorem libertatem Inprimis Christi æcclesiæ cum omnibus agris ad eam pertinentibus Similiter Hrofensis æcclesiæ cum suis ceterisque predictis omnibus ecclesiis Dei nostri subiciantur pro salute animæ meæ meorumque prodecessorum et pro spe celestis regni ex [h]ac die et deinceps concedimus et donamus ab omnibus difficultatibus secularium servitutis a pastu regis principum comitum necnon ab operibus majoribus minoribusve gravitatibus et ab omni debitu vel pulsione regum censuris liberas eos esse perpetua libertate statuimus nisi suo spontanea voluntate ex largitate beneficiorum quid facere velint tamen hoc inposterum non servetur nec habeatur in malam consuetudinem sed magis securi possint pro nobis Deo omnipotenti hostias dignas offerre et inmaculatis muneribus nostra abluere peccata ut per eorum intercessiones mereamur audire felicem sententiam Venite benedicti patris mei percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi Si quis autem rex umquam post nos elevatus in regnum aut episcopus aut abbas vel comes seu ulla potestas hominum contradicat huic kartule aut infringere temptaverit sciat se sequestratum a corpore et sanguine domini nostri Jhesu Christi seu etiam sic excommunicatum sicut qui non habet remissionem neque in hoc seculo neque in futuro nisi ante pleniter emendaverit judicio episcopi Manente tamen hac kartula inrefragabilis sua firmitate muniatur servetur et habeatur semper ad ecclesiam salvatoris que sita est in civitate Dorobernia ubi metropolitanum capud habetur ad exemplum atque defensionem omnibus æcclesiis Dei quæ in hac Cantia morantur Hæc lex inviolabilis usque ad consummationem sæculi permaneat quia nulli homini terreno data sunt sed hæc omnia in manus Dei omnipotentis sanctorumque ejus concedimus et donamus + Ego Uuihtredus auxilio Christi rex his legibus constitutis pro me et Uuerburgam reginam itemque filio nostro Alrico subscripsi + Ego Berhtuuald gratia Dei archiepiscopus his legibus a nobis constitutis subscripsi + Signum manus Æþelberhti pro se et fratre suo Eadberto + Signum manus Tobie episcopi + Signum manus Mylðryðe abbatisse + Signum manus Æþeldryðe abbatisse + Signum manus Ætte abbatisse + Signum manus Wilnoðe abbatisse + Signum manus Hereswyðe abbatisse + Signum manus Redempti presbiteri + Signum manus Æscwaldi presbiteri + Signum manus Eatfriði presbiteri + Signum manus Botredi presbiteri + Signum manus Hyssan presbiteri + Signum manus Kynheri presbiteri + Signum manus Aldwulfi presbiteri + Signum manus Walh presbiteri + Signum manus Beonna presbiteri Hoc privilegium prescriptum ex altera parte ecclesiis Dei constitutum Wihtredo regi Cantuariorum roboratum est atque firmatum in synodo mense Julio in loco qui vocatur Cloveshoh cum auctoritate omnium quarum hæc sunt nomina adscripta Anno ab incarnatione domini dccxvi Indictione xiii Anno primo regni regis Æþelbaldi Merciorum Si quis autem tyrannica potestate inflatus ex habitu secularium seu ecclesiasticarum infringere minuere temptaverit auctoritatem archiepiscopi et Christi ecclesiæ vel libertatem cænobiarum carebit letitia et communione nostrorum omnium vivens et moriens non solum ipse sed et qui ei viventi vel morienti conjungitur nisi digna satisfactione correxerit judicio episcoporum + Ego Berhtwaldus gratia Dei archiepiscopus hoc privilegium in synodo constitutum subscripsi + Ego Hædda episcopus hoc idem subscripsi + Ego Uuor episcopus hoc idem subscripsi + Ego Ecgwine episcopus hoc idem subscripsi + Ego Forðhere episcopus hoc idem subscripsi + Ego Danihel episcopus hoc idem subscripsi + Ego Eadberht episcopus hoc idem subscripsi + Ego Acca episcopus hoc idem subscripsi + Ego Inguuald episcopus hoc idem subscripsi + Ego Hærdred episcopus hoc idem subscripsi + Ego Nothbert episcopus hoc idem subscripsi + Ego Torhthere episcopus hoc idem subscripsi + Ego Tobias episcopus hoc idem subscripsi + Ego Eadgar episcopus hoc idem subscripsi + Signum manus Wihtbaldi presbiteri + Signum manus Boseli presbiteri + Signum manus Cylani presbiteri + Signum manus Bultfriði presbiteri + Signum manus Wiligeldi presbiteri + Signum manus Badoþini presbiteri + Signum manus Eadbaldi presbiteri + Signum manus Eoredi diaconi + Signum manus Aðugilsi prepositi + Signum manus Ludhere prepositi + Signum manus Duddan prepositi + Signum manus Albini abbatis + Signum manus Æðelfridi comitis + Beornheard + Passa + Abba + Dunna + Wilbald + Ecca + Egisberht + Ald wulf + Scir heard + Fug + Herewald + Adulf + [] iges + a + Bregwald + Siba + Gænbald + Pohta + Tuna + Tigga + Gormund
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter