utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03690011

Charter Number: 03690011
Cartulary Title: Charters of Christ Church Canterbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0741
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 24) British Library - Cotton MS Augustus II 101 (f1r) eSawyer (S 24)
map View Map
Charter:
Limenea boec Ethelbertus rex dedit piscationem in limene et alia quedam ad ecclesiam sancte Marie de limenea Latine + In nomine domini Dei salvatoris nostri Jhesu Christi Provabilibus desideriis et petitionibus piis assensum semper præbere gloriosum constat esse et rectum et tum maxime cum eadem desideria et petitiones ad dilatandum et augendam vitam Christi sacerdotum ejusque servorum respiciunt qua de re ego Æthilberht rex Cantuariorum pro remedio animæ meæ capturam piscium quod est in ostio fluminis cujus nomen est Limin æa et partem agri in qua situm est oratorium sancti Martini cum edibus piscatorum et extra eam quartam partem aratri circa eundem locum et alteram partem juris mei ad pascendum cl jumentorum juxta marisco qui dicitur biscopes uuic usque ad silbam qui appellatur Ripp et ad terminos Suthsaxoniæ sicut olim habuit Romanus presbyter ad ecclesiam beatissimi birginis Mariæ quod est in Liminiaeae libenter donavi atque dono regimen habente ejusdem monasterii domno Cuthberhto archiepiscopo tunc temporis abbati Verum quia cavendum est ne hodiernam donationem nostram futuri temporis abnegare valeat et in ambiguum devocare presumptio Placuit mihi hanc paginem condere per quam non solum omnibus meis successoribus atque heredibus set etiam mihimet ipsi interdico ne aliter quam a me constitutum est ullo tempore quippiam agere audeant quod si qui forte observare neglexerint et absque digna satisfactione presentis vitæ impleberint dies sciat se omnipotentis Dei iram incurrere et a socitate sanctorum omnium segregatum Quoniam sanctissimam beatissimæ virginis Mariæ locum deonestare conatus est Qui vero hæc augenda custodierint nihilque inrogarent adversi auribus percipiant vocem clementissimi judicis inquientis ad pios Venite benedicti patris mei percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi Actum in loco qui dicitur liminiaee Anno dominicæ incarnationis dccxli Indictione iii + Ego Æthilberhtus rex Cantiæ hanc donationem a me factam propria manu signo sanctæ crucis roboravi + Ego Cuthberhtus gratia Dei archiepiscopus hanc piam donationem predicti regis consensi et subscripsi + Signum manus Balthhardi + Signum manus Æðelhuni + Signum manus Dunuualhi pincerni + Signum manus Duunuuallan + Signum manus Aldberhti prefecti + Signum manus Æthelnothi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter