Charter Document - 03690058
Charter Number: 03690058
Cartulary Title: Charters of Christ Church Canterbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 0824
Date Type: Internal, A.D., Episcopal, Regnal
Resource Link(s): eSawyer (S 1434) Anglo Saxon Charters (S 1434)
View Map
Cartulary Title: Charters of Christ Church Canterbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 0824
Date Type: Internal, A.D., Episcopal, Regnal
Resource Link(s): eSawyer (S 1434) Anglo Saxon Charters (S 1434)
View Map
Charter:
Anno vero dominice incarnationis dcccxxiiii indictione ii Congregatum est synodus in loco celebri ubi nominatur et Clofeshoum præsidenti autem Beornuulfo regi Merciorum anno ii regni ejus atque Uulfredo archiepiscopo anno xviiii episcopatus sui ceterisque episcopis et abbatibus querentes autem et scrutantes non solum de necessitatibus secularium dignitatum Sed etiam monasteriales disciplinas et ecclesiasticas regularesque mores omnibus Deo servientibus cum magna sollicitudine exortantes docentesque esse servandas ecclesiisque Dei moderationem aliquantulum diversarum rerum quas innumerabilia a laicis patiuntur flagitantes Inter ea Uulfredus archiepiscopus in præsentia episcoporum et abbatum qui illic congregati ad fuere disseruit quod ille fuisset injuste aliquantula ag illo spoliatus id est verbi gratia iiii aratorum in illo loco qui dicitur et Oesewalum quam ei Aldberht comes ejusque soror Seleðryð abbatissa post dies emigrationis eorum pro ejus amabili amicitia in possessionem propriam habendam et possidendam feliciterque in dies ejus perfruendum postque dies ejus cuicumque ei placabile fuerit in sempiternam hereditatem derelinquendum tradiderunt et signo crucis Christi subscripserunt Sed post spatium temporis evenit ut illa præfata abbatissa Seleðryð migravit e seculo Tunc ille idem prænominatus Aldberht in illa famosa monasterio que nominatur et Folcanstane Cum testimonio illorum hominum quorum nomina in illa libro adscripta continentur quam in primordia reconciliationis eorum daturus est illo altera vice id ipsum confirmavit et subscripsit Sed juxta annorum curriculis contigit ut ille prefatus comes Aldberht repentina morte defunctus est Tunc autem super hanc donationem et reconciliationem Osuulf comes propinquusque ipsius fraudulenter accipiens librum istius prænominati terre et Oesewalum atque in præsentia Quoenðryðe abbatissæ totiusque familiæ illius monasterii quod dicitur Suðmynter in altare deposuit Cumque hoc audisset episcopus Continuo legatos misit ad Quoenðryðam abbatissam illamque familiam et Suðmynstre obnixeque petens ut agilium illum quod ei ab Aldberhto in propriam hereditatem concessum est Reddere illi debuissent At illi iiii annorum spatium negaverunt et contra dixerunt Insuper etiam Uulfred archiepiscopus Quoenðryðam abbatissam illamque familiam et Suðmynstre cum libris prenominati terre ad synodale concilium accersivit in præsentiaque seniorum illorum Quoendryðeque et omnis concilii omnem ordinem et veritatem geste rei explicavit scripturamque donationis et reconciliationis illius ad legendum proferens At illi testes qui illic præsentes fuere scilicet Wernoð presbiter et abbas et Feologeld presbiter et abbas atque Aeðelhun presbiter propositusque veredica et viva voce id ipsum contestati sunt quod scriptura canebat Tunc autem ab illo sancto synodo huius questiones justitia et veritas examinatum est et ab illa dijudicatum quod justum fieret ut illo archiepiscopo tam librum quam agrum reddere debuissent qui testes viventes quam scripturam habuisset Omnes unum atque idem concordantes et resonantes Sicque completum est cum consensu et testimonio totius synodi qui hunc judicium sanxerunt et judicaverunt et signo sancte crucis Christi propriis manibus subscripserunt Quorum infra nomina crassata litteris Continentur + Ego Uulfred gratia Dei archiepiscopus hunc judicium proprio manu cum signo sancte crucis Christi consentiens subscribo + Ego Beornuulf Rex Merciorum propriis manibus cum signo sancte crucis Christi consentiens subscribo + Ego Aeðelwald episcopus consentio et subscribo + Ego Reðhun episcopus consentio et subscribo + Ego Heaberht episcopus consentio et subscribo + Ego Wigðegn episcopus consentio et subscribo + Ego Eadwulf episcopus consentio et subscribo + Ego Wermund episcopus consentio et subscribo + Ego Ciolberht episcopus consentio et subscribo + Ego Cynred episcopus consentio et subscribo + Ego Beonna electus consentio et subscribo + Ego Cuðulf presbiter abbas consentio et subscribo + Ego Eanmund abbas consentio et subscribo + Ego Eanmund presbiter abbas consentio et subscribo + Ego Uuernoð presbiter abbas consentio et subscribo + Ego Beornnoð dux consentio et subscribo + Ego Eadberht dux consentio et subscribo + Ego Eadwulf dux consentio et subscribo + Ego Aecgberht dux consentio et subscribo + Ego Sigered dux consentio et subscribo + Ego Cuðred dux consentio et subscribo + Ego Alchheard dux consentio et subscribo + Ego Mucel dux consentio et subscribo + Ego Ludeca dux consentio et subscribo + Ego Uhtred dux consentio et subscribo + Ego Eaduulf dux consentio et subscribo + Ego Bofa dux consentio et subscribo + Ego Aldred dux consentio et subscribo + Ego Bola pedissecus consentio et subscribo