utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03690059

Charter Number: 03690059
Cartulary Title: Charters of Christ Church Canterbury
Charter Language: Latin/English
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Record
Date: 0825 - 0827
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 1436) British Library - Cotton MS Augustus II 78 (f1r) British Library - Stowe Ch 15 (f1r) eSawyer (S 1436)
map View Map
Charter:
is earan Cwænðryðe geðincgo et biscopes et þeara þegna on Cantwara byrg et [H]earg et Wembanlea Clovesho Concilium Wluredi archiepiscopi in presentia Bernulfi regis Merciorum ubi has terras adquisivit sicut in hac carta scriptum est Herga Hereferðingland Wambelea Geddinge et in Cantia terram xxx manentium at Cumbe et in alio loco iiii manentium Quomodo Wlfredus archiepiscopus recuperavit quasdam terras ecclesie ablatas + Anno vero dominicae incarnationis dcccxxv indictione iii de diversis Saxoniae partibus congregatum est synodale concilium in loco præclaro quæ nominatur aet Clofeshoum praesidente autem huic venerabili concilio Uulfredo archiepiscopo anno xx episcopatus sui Seu etiam Beornuulfo regi Merciorum anno iii regni ejus cæterisque episcopis et abbatibus necnon et ducibus omniumque dignitatum optimatibus ecclesiasticarum vel sæcularium personum ecclesiarum Dei utilitatem et necessitatem tractantes atque scrutantes monasterialisque vitae regulam et observantiam Seu etiam generositatem stabilitatemque regni terrestris consiliantes ac quærentes INterea etiam ab omnibus illic in eodem synodo residentibus trutinatum ac quæsitum fuerat Quis cum justitia et aequitate conservatus fuisset Quis autem cum injustitia et violentia fraudatus dispoliatusque in sua persona fieret Tandundem vero inter aliarum allocutionum verba patefactum est quod praefatus archiepiscopus Uulfredus per inimicitiam et violentiam avaritiamque Coenwulfi regis sive quae hic in nostra propria gente peracta sunt Seu etiam ultra mare ad illam apostolicam sedem per ejus jussionem et inmissionem adlata sunt Hoc est vero quod in testimonio totius populi omni dominatione propria privatus est vel in his liberis monasteriis aet Suðmynstre et aet Ræculfo omnibus rebus ac possessionibus quæ ad illos pertinebant cum violentia ac rapacitate ejusdem prefatæ regis dispoliatus est Nec ille solus episcopus his allisque rebus perplurimus inhonoratus fuisset Sed per eadem supradictas accusationes et discordias tota gens Ancglorum vi ferme annorum curricula sua primordiali auctoritate sacræque baptismatis ministerio privata est Post ea etiam ille predictus rex Coenwulf cum suis sapientibus ad regalem villam Lundoniæ perveniens ad hoc eodemque concilio illum archiepiscopum cum suo foedu foenoreque principum suorum invitabat Tuncque in eodem concilio cum maxima districtione illo episcopo mandavit quod omnibus rebus quæ illius dominationis sunt disspoliatus debuisset fieri Omnique de patria ista esse profugus et numquam nec verbis domne papæ nec cæsaris seu alterius alicujus gradu huc in patriam iterum recipisse nisi hoc consentire voluisset hoc est quod illam terram æt Iognes homme ccc manentium reddidisset istamque pecuniam tradidisset cxx librarum sed et ille episcopus hanc reconciliationem diu recussans spontaneaque voluntate omnino insons nolens consentire sed tamen tandundem præ ista supra dicta increpatione rapacitatis et fuge coactus hac condicione hanc reconciliationem sic invitus consensit ut omni potestate oboedientiaque quæ ad illius episcopalem sedem pertinebant juxta auctoritem gradus ejus dignus fuisset sicut prædecessores ejus juxta justam ordinem in pristinis temporibus ante per omnia habuerant sed et hocque ille rex Coenwulf illo episcopo reconciliavit ut omnium supradictarum sucggillationum discordiarumque insontem et securum contra domne papan fecisset aut si hoc facere non potuisset illam pecuniam quod ei dedisset iterum episcopo omnia reddidisset sed nihil huius condicte condicionis impletum est sed hæc continuo omnia fallata sunt quia post eadem reconciliationem tribus annis integris æt Suðmynstre tam in pastu et pecunia vestimentisque ac omni oboedientia quae ad illam archiepiscopalem sedem pertinebat sine omni honore fraudatus est aliisque in locis perplurimis illius porochiae inhonoratus est Post ea vero contigit ut in temporibus predicti Beornwulfi regis ad illamque praenominatam synodum aet Clofeshoum ille archiepiscopus Uulfred Cwoenðryðam abbatissam heredem Coenwulfi cum eadem hereditate illius invitabat emendationemque sibi omnium supradictarum molestiarum injuriarumque postulavit quas ille idem rex Coenwulf sibi et ecclesiae Christi ac porochiae ejus iniqua pravitate perpetrasset Tunc vero omnis ille synodus ad aequitatem invenerunt huncque judicium unanimo consensu constituerunt quod illi episcopo reddere omnia debuisset quod violentia abstulerat in omnibus rebus quibus cum aliqua injuria in omni spatio illa spoliata fuerat et alteram similem partem ad hoc ipsum adjecisse et omnem usum emendasse qui in ipsa spatio confracta fuerat Post ea autem placuit Beornwulfo regi pro amicitia hereditatis Coenwulfi regis heredesque illius cum suis sapientibus illo prenominato archiepiscopo istarum supradictarum rerum reconciliationem et emendationem diligentissime facere decrevisset humilique præce deposcebat ut huic reconciliatione pro amore Dei et amicitia illius adnueret quia hereditas et heres ejus ad intercessorem et ad patronem eum expetivit hoc est ut terram c manentium in quattuor locis suscipere deprecabat id est æt Hearge Herefreðing lond et æt Wemba lea et æt Geddincggum IN postremo autem ille prenominatus episcopus illius regis allegationibus accommodans non tamen spontanea voluntate sed pro amore Dei et amicabili amicitia illius regis hanc prædictam reconciliationem consentiendo suscepisset ut illa abbatissa Cwoenðryð filia Coenwulfi heresque illius hanc predictam terram conputati c manentium illo archiepiscopo cum propriis et antiquis telligraphis et cum eadem libertate quam ante habuerit in perpetuam hereditatem ad habendam et possidendam postque dies ejus cuicumque ei placuerit derelinquendum tradiderat INsuper etiam ille Beornwulf rex cum testimonio consilioque ejusdem synodi illam terram que ante non fuerat liberata huius prædictae donationis eadem libertate liberabat sicut et altera terra æt Hearge jam dudum liberata fuerat et in altera kartula conscripta habetur sed statim ista prædicta reconciliatio confracta est quia xii mensibus istius praenominati terræ iii manentes abstracte sunt librosque xlvii manentium in tribus locis reddita non fuerunt hoc est æt Boc londe et æt Wemba lea et æt Herefreðing londe Iterumque secundo anno postquam hæc omnia ita peracta sunt hæc eadem abbatissa illius episcopi colloquium flagitabat eumque in provincia Hwicciorum expetivit illo in loco quæ nominatur Oslafeshlau eique suam insipientiam confessa est retardate reconciliationis hoc est illius terræ quod ante negaberat tuncque in eodem loco episcopus illa abbatissa præsente exponebat quod ille omnium antiquorum causarum quas ante reconciliaverunt liberatus fuisset cum illa perfecta non fuerunt quæ ante spondata habuisset Tum autem illa abbatissa cum omni humilitate promiserat ut omne quod ei reddita non fuerat cum omni devotione diligentissimæ emendare voluisset quosdamque libros quos ante non habebat in eodem concilio illi reddebat agellum quoque iiii manentium pro ejus amabili amicitia ad illam prænominatam terram æt Hearge donabit similiter etiam et in provincia Cantiæ xxx manentium terram ubi dicitur æt Cumbe cum ejusdem libellis ad emendationem illi in sempiternam hereditatem donasset ut ista prædicta reconciliatio stabilis firmaque permaneret Ut omnis hereditas Coenwulfi heredesque illius firmaliter sint liberati Tuncque episcopus hoc idem consensit hac condicione ut illorum prædictorum agellorum nomina de antiquis privilegiis quæ sunt æt Wincel cumbe eradati fuerint iterumque inposterum non sunt prolati Si autem iterum aliqua altercatio ab alicui herede Coenwulfi inposterum elata fuerit absque omni dubitatione sciat me liberum esse measque heredes et ecclesiam Christi justitiam et emendationem ad heredem illam requirere Omniaque supra scripta injuria inreconciliata permanere Hæc sunt autem nomina illorum hominum quae ex alia parte conscribuntur qui cum totius synodalis auctoritate huius reconciliationis testes adfuerunt et signo sanctæ crucis Christi propriis manibus conscripserunt et + Ego Cwoenðryð abbatissa hanc Reconciliationem propriis manibus cum signo sanctæ crucis Christi roborabo et sub + Ego Beornwulf rex Merciorum cum signo sanctæ crucis Christi confirmabo et sub + Ego Uulfredus gratia Dei archiepiscops hanc eadem reconciliationem cum signo sanctæ crucis Christi roborabo et sub + Ego Reðhun episcopus cons et sub + Ego Eadwulf episcopus cons et sub + Ego Haeberht episcopus cons et sub + Ego Beornmod episcopus cons et sub + Ego Beonna episcopus cons et sub + Ego Wigðægn episcopus cons et sub + Ego Alhstan episcopus cons et sub + Ego Humberht episcopus cons et sub + Ego Willred electus cons et sub + Ego Ceolberht episcopus cons et sub + Ego Cynred episcopus cons et sub + Ego Cuðwulf presbiter abbas cons et sub + Ego Willferð presbiter abbas cons et sub + Ego Eanmund abbas cons et sub + Ego Eanmund presbiter abbas cons et sub + Ego Torhthelm prior cons et sub + Ego Wiohtred abbas cons et sub + Ego Piott presbiter cons et sub + Ego Beornnoð dux cons et sub + Ego Eadberht dux cons et sub + Ego Eadwulf dux cons et sub + Ego Ecgberht dux cons et sub + Ego Alchhard dux cons et sub + Ego Cyneberht dux cons et sub + Ego Sigered dux cons et sub + Ego Mucel dux cons et sub + Ego Cuðred dux cons et sub + Ego Eadwulf dux cons et sub + Ego Wulfred dux cons et sub + Ego Bynna frater regis cons et sub + Ego Aldred cons et sub + Ego Wighelm cons et sub + Ego Aldred cons et sub + Ego Bola pedisecus cons et sub + Ego Alhstan cons et sub + Ego Eadbald cons et sub + Ego Feologeld presbiter abbas cons et sub + Ego Oswulf presbiter cons et sub + Ego Hunferð presbiter cons et sub + Ego Coena presbiter cons et sub + Ego Osmund presbiter cons et sub + Ego Tudda presbiter cons et sub + Ego Brunhard presbiter cons et sub + Ego Deornoð presbiter cons et sub + Ego Bægmund presbiter cons et sub + Ego Hunred presbiter cons et sub + Ego Cynehard diaconus cons et sub + Ego Wigmund diaconus cons et sub + Ego Dægmund diaconus cons et sub + Ego Wihtred presbiter cons et sub + Ego Wærhard cons et sub + Ego Eadwulf presbiter cons et sub + Ego Duda cons et sub + Ego Coenhard cons et sub + Ego Alhhere cons et sub + Ego Aelfgyð cons et sub + Ego Beonne cons et sub + Ego Aelfgyð cons et sub + Ego Bægswið cons et sub + Ego Aloburg cons et sub + Ego Ecgburg cons et sub
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter