utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03690073

Charter Number: 03690073
Cartulary Title: Charters of Christ Church Canterbury
Charter Language: Latin/English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0843
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 293) British Library - Stowe Ch 17 (f1r) eSawyer (S 293)
map View Map
Charter:
Px In nomine altithroni regis aeterni salvatoris mundi ego Aetheluulf gratia Dei rex occidentalium Saxonum seu etiam Cantuuariorum cum consensu ac licentia meorum sapientum liventi animo dabo et concedo meo fideli ministro Aethelmode pro ejus humili obedientia aliquantulam partem terrae juris mei hoc est x aratrorum in regione Cantiae quodque nominatur on Cert cum campis silvis pratis pascuis venationibus omnibusque utilitatibus ad eam intus et foras rite ac recte pertinentibus et post dies ejus cuicumque ei heredi placuerit derelinquendum liberam per omnia habeat potestatem hoc ipsumque supradictum agellum ujus meae donationis on Cert ab omnium saecularium difficultatum servitus liberabo nisi his tantum tribus causis id est expeditione ac pontis constructione et arcis munitione [] ðone [] ford [] hoc idemque agellum his notissimis terminibus unde cumque circum cingitur ab aquilone in leag [] alteraque molina in loca qui dicitur noðfueðing et suae cildebergas et tycanora ðonne mogancumb æt stænan steaple þonne heardemed et unus singularis silva ad hanc eadem terram pertinens quem nos theodoice snad nominamus et altera silva in loca qui vocatur bean eccer quibus termini notissimi sunt et hec sunt termini ejus ab oriente gyldeburne ab occidente berhteningleag et haec sunt pastus porcorum qui in nostra saxonica lingua denbera vocantur ætingden lidingden meredenn uddanhom cadaca hrygc heoratleag hwitan[] ede hildgaringdenn tilgeseltha hlifgesella Omnibusque successoribus meis in nomine alme et individuae trinitatis hanc meam donationem libertatemque huius praedictae terre fixam incontaminatamque observare præcipio Si autem sit quod non optamus aliquis regum aut episcoporum vel principum sive praefectum diabolica temeritate instigatus quod hanc nostram donationem infringere vel minuere aut in aliut convertere temtaverit quam a nobis constitutum est sciat se a Deo omnipotenti alienatum et aeterne anathematis vinculis esse nodatum nisi digna satisfactione ante ea emendare voluerit Actum est autem anno dominice incarnationis dcccxliii indictione vi in illa famosa loco quae nominatur Meran worð die v kl Junias ii feria His testibus consentientibus et signo sanctae crucis Christi subscribentibus quorum hic nomina infra in cartula karaxata continentur + Ego Aetheluulf rex hanc meam donationem cum signo sanctae crucis Christi confirmabo et sub + Ego Aeðelstan rex cons et sub + Ego Aeðeluulf dux cons et sub + Ego Alahhere dux cons et sub + Ego Freðoric abbas cons et sub + Ego Aeðelmod cons et sub + Ego Diora cons et sub + Ego Aeðelric cons et sub + Ego Duduc cons et sub + Ego Huda cons et sub + Ego Eanuulf cons et sub + Ego Lulluc cons et sub + Ego Ceolnoð gratia Dei archiepiscopus hanc eandem donationem cum signo sanctae crucis Christi confirmabo et sub + Ego Uuaeheard presbiter et abbas cons et sub + Ego Brunheard presbiter cons et sub + Ego Hysenoð presbiter cons et sub + Ego Hunred presbiter cons et sub + Ego Wimund presbiter cons et sub + Ego Beornferð presbiter cons et sub + Ego Walahhere diaconus cons et sub + Ego Noðwulf diaconus cons et sub + Ego Wærbald subdiaconus cons et sub + Æðeluulf rex + Æðelstan rex + Æðeluulf dux + Alhhere dux + Friðeric abbas + Æðelmod cel + Dera cel + Æðelric minister + Duduc minister + Huda minister + Eanuulf minister + Lulluc minister + Ceolnoð archiepiscopus + Brunheard presbiter + Hysenoð presbiter + Hunred presbiter + Wimund presbiter + Beornferð presbiter + Wealhhere archidiaconus + Werbeald subdiaconus + Noðwulf archidiaconus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter