utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03690089

Charter Number: 03690089
Cartulary Title: Charters of Christ Church Canterbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0867
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 338) eSawyer (S 338)
map View Map
Charter:
+ In nomine Dei summi regis eterni ego Eðelred rex occidentalium Saxonum non et Cantwariorum cum consensu ac licentia meorum optimatum dabo et concedo meo fideli amico Wighelme presbytero unam sedem in loco qui dicitur sancti Martini ecclesia mihhi ad elemosynam et unam modicam villulam at eandem sedem cum recte pertinet hec sunt termina circumgacentia ab aquilone puplica strata ab occidente hina meteren a meritie hina gemene weg ab oriente terra at sanctum Agustinum hanc prædictam dotionem pro remedio anime mee proque spe remunerationis eterne in sempiternam ereditatem concedendo donabo sibi abendum et possid[end]um feliciterque in dies ejus perfruendum et post dies ejus cuicumque ei eredi placuerit derelinquendum liberam per omnia abeat potestatem et ab omni servitute regalium seculariumque difficultatum intus et foras magnis ac modicis perenniter liberabo supplicabo quoque ego Eðelred rex et in alme trinitatis nomine firmiter præcipio omnibus successoribus meis quicumque sint reges et episcopos vel principes vel modo vibentibus vel qui post illos futuri sunt per fidem sancti Martini confessoris Christi ut numquam aliquis hanc nostram munificentiam infringere præsumat si quis vero quod non optamus alicujus perssonis homo diabolica temeritate instigatus surrexerit quod hanc meam munificentiam mutare aut minuere temptet minuatur pars ejus de terra vibentium ipseque reus ante tribunal terribili particeps existat illorum qui filium Dei et vendiderunt et crucifixerunt nisi ante digno satisfactione Deo et ominibus emundare voluerit Hanc libertatem prescriptam cum his testibus infra naminatis firmiter in Jhesu Christo cum signaculo sancte crucis confirmantes roboravimus Actum est autem anno ab incarnatione domini dccclxvii indictione xv [] Dorobernia cibitate + Ego Eðelred rex anc meam donationem cum signo sancte crucis Christi roborabo et subscribo + Ego Eastmund dux cons et subscribo + Ego Ealhheard abbas cons et subscribo + Ego Heremod presbyter cons et subscribo + Ego Mucel minister cons et subscribo + Ego Beorhtnoð minister cons et subscribo + Ego Forðred minister cons et subscribo + Ego Eðelwulf minister cons et subscribo + Ego Eðelred minister cons et subscribo + Ego Acca minister cons et subscribo + Ego Biarhtwulf minister cons et subscribo + Ego Mannel minister cons et subscribo + In nomine domini eodem regi regnante ego Cialnoð gratia Dei archiepiscopus hanc donationem Eðeredi regis cum signa sancte crucis Christi roboro et confirmabo + Ego Biarnhelm presbyter abbas cons et subscribo + Ego Noðheard presbyter cons et subscribo + Ego Biarnfreð presbyter cons et subscribo + Ego Osmund presbyter cons et subscribo + Ego Wighelm presbyter cons et subscribo + Ego Eðelweald presbyter cons et subscribo + Ego Eardulf presbyter cons et subscribo + Ego Biarnhelm presbyter cons et subscribo + Ego Tidweald presbyter cons et subscribo + Ego Beornred presbyter cons et subscribo + Ego Sefreð presbyter cons et subscribo + Ego Beornheah presbyter cons et subscribo + Ego Sigefreð presbyter cons et subscribo + Ego Sebearht presbyter cons et subscribo + Ego Sigemund presbyter cons et subscribo + Ego Torhthelm presbyter cons et subscribo + Ego Herefreð presbyter cons et subscribo + Ego Beornweald presbyter cons et subscribo + Ego Wealdhere presbyter cons et subscribo + Ego Elfstan presbyter cons et subscribo + Ego Aldred presbyter cons et subscribo + Ego Bearnulf presbyter cons et subscribo + Ego Sigefred arc cons et subscribo + Ego Bearnoð arc cons et subscribo + Ego Herefreð arc cons et subscribo + Ego Ealhheard sub cons et subscribo + Ego Cialbearht sub cons et subscribo + Ego Wealdhelm sub cons et subscribo + Ego Tirweald sub cons et subscribo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter