utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03691003

Charter Number: 03691003
Cartulary Title: Charters of Christ Church Canterbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0680
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 230) eSawyer (S 230)
map View Map
Charter:
[A]nno dominice incarnationis dclxxx Ego Ceaduuala Deo disponente rex rogatus a uenerando Wlfrido episcopo concessi sibi quandam terram iuris mei que dicitur Paganham cum appenditiis eius circumquaque adiacentibus id est Slindun Scrippaneg Ceretun Bucgrenora Beorganstede Crimesham Mundanham aquilonare et aliud Mundanham Hec omnia concessimus uenerabili uiro Wilfrido episcopo cum consensu et deuota confirmacione omnium optimatum meorum pro relaxacione omnium peccatorum nostrorum et pro spe eterne retributionis Insuper addidimus terram que nominatur Tangmere fratribus Deo seruientibus in ecclesia sancti Andree apostoli posita super ripam que dicitur Weddringmuthe Si quis quod absit contra hoc decretum ire ausus fuerit aut soluere decreuerit nouerit se ante tribunal Christi cum Iuda traditore a Deo dampnandum et in secula seculorum ibi permansurum Librum harum terrarum quem quidam uocant cartam rediens ad archiepiscopatum Eborace ciuitatis ego Wilfridus dedi ecclesie Christi et Theodoro archiepiscopo ad opus predicte ecclesie Christi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter