utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03691015

Charter Number: 03691015
Cartulary Title: Charters of Christ Church Canterbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0747 - 0764
Date Type: Assigned
Resource Link(s): eSawyer (S 1612)
map View Map
Charter:
Has igitur cartulas donationum uel commutationum prenominatorum reguum Aethelbaldi uidelicet atque Offani cum ad me usque peruenerunt ego Pilheardus misellus comis regis Mercionum Coenuulfi iustissime adquirens accipi easque in synodali conciliabulo iuxta locum qui dicitur Caelichyth coram rege iam nominato Merciorum et præsulibus ecclesiarum Dei necnon et ducibus [seu] principibus produxi et per pecuniam [a] piissimo iam tum domino meo rege Merciorum libertatem terrarum illarum consecutus sum id est cc solidis Et ut postea in diebus meis uel successorum meorum omni anno xxx et ut [ab] omnium fiscalium redituum operum onerumque seu etiam popularium conciliorum uindictis nisi tantum prætium pro prætio liberæ sint inperpetuum Trium tamen causarum puplicarum ratio reddatur hoc est instructio pontuum et arcis uerum etiam [] expeditionis necessitatem uires v tantummodo mittantur Huius rei geste hi fideles testes aderant quos hæc cartula conprehendit At nunc ego Coenuulfus Deo dispensante rex Merciorum propriae donationis mee libertatem signo sanctæ crucis libentissime subscribo + + Ego Æthelheardu[s] Deo largiente archiepiscopus signum uenerandæ crucis inpraessi + Ego Unuuona episcopus consensi + Ego Aldulf episcopus consensi + Ego Utol episcopus consensi + Ego Eadulf episcopus consensi + Ego Deneberht episcopus consensi + Ego Haðoberht episcopus consensi + Ego Cyneberht episcopus consensi + Ego Uuigberht episcopus consensi + Ego Alhheard episcopus + Ego Tiðferð episcopus + Ego Uuihthun abbas + Ego Beonna abbas + Ego Folðred abbas + Ego Coenuulf Dei dono rex Merciorum consentiendo subscribo + Ego Heaðoberht + Ego Æðelmund + Ego Esne + Ego Heardberht + Ego Ceolmund + Ego Wigga + Ego Cydda + Ego Cuðred + Ego Osulf + Ego Beornnoð + Ego Cyn[h]elm
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter