utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03700152

Charter Number: 03700152
Cartulary Title: Charters of Christ Church Canterbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1026
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 1221) Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 1221) British Library - Cotton Ch X 11 (f1r)
map View Map
Charter:
In nomine Domini nostri Iesu Christi Anno dominice incarnationis millesimo xxvi Ego Healthegen Scearpa do Saltuuda per concessionem domini mei regis Cnut ecclesie Christi Cantuarie Christo ibi seruientibus monachis ad uictum eorum pro remedio anime mee et pro salute anime Leofedæge uxoris mee proque absolutione anime Leoflæde que ante me eandem uillam eidem ecclesie Christi in Dorobernia concessit Si quis quod non optamus hanc nostram donationem infringere temptauerit ð sit pars et societas eius cum Iuda qui pro auaritia sua tradidit ueritatem que est Christus nisi plena satisfactione reconcilietur Deo et hominibus Ego Cnut rex signo sancte crucis Christi roboraui et subscripsi Ego Ælfgifa regina consensi et subscripsi Ego Eagelnothus archiepiscopus consensi et subscripsi Ego Wlstanus archiepiscopus Eborace ciuitatis consensi et subscripsi Ego Æluuinus episcopus Uuentoniensis consensi et subscripsi Ego Merehuuit episcopus Suuellensis consensi et subscripsi Ego Grimcytel episcopus Australium Saxonum consensi et subscripsi Ego Bhihtuualdus episcopus Scirburnensis + Ego Goduuinus consensi et subscripsi + Ego Siuuardus dux consensi et subscripsi + Ego Ealgar dux consensi et subscripsi + Ego Thurcyllus dux consensi et subscripsi + Ego Liofricus dux consensi et subscripsi + Ego Suuegen dux consensi et subscripsi + Ego Tosti dux consensi et subscripsi + Ego Edredus dux consensi et subscripsi + Ego Egberhtus minister consensi et subscripsi + Ego Brihtnodus minister consensi et subscripsi + Ego Eþelulf minister consensi et subscripsi + Ego Ealdred consensi et subscripsi Cartulary version [E]odem anno rex Cnut venit in ciuitatem Doroberniam Tunc venit ad eum quidam de principibus suis nomine Haldene et cepit ei dicere Notum est excellencie tue domine quid a te diu petiui de ecclesia ista ut pro salute anime tue et mee huic familie Christi aliquantulam partem de terris meis impartire potuissem Cui rex respondit Quod diu petisti iam inuenisti Fac ut tibi bonum uidetur Statim absque omni dilacione precepit hoc scriptum facere et factum coram rege et omnibus qui cum eo erant legere et regem rogauit id ipsum signo crucis confirmare Ego Haldene Scearpa per consensum et concessionem domini mei regis Cnutonis et optimatum suorum concessi ecclesie Christi in Dorobernia presente eodem rege in eadem ciuitate consistente has terras Hitham et Sealtuuoda cum omnibus ad eas rite pertinentibus campis pratis pascuis siluis seruis ancillis pecoribus sicut eas melius et plenius preparare potui pro salute anime mee et mulieris que easdem terras olim eidem ecclesie contulit Siquis easdem uillas a predicta ecclesia elongauerit ab omnipotente Deo excommunicatus in die magna iudicii a sinistra iudicis constitutus diabolo coniungatur
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter