Charter Document - 03710001
Charter Number: 03710001
Cartulary Title: Charters of Glastonbury Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 0797
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 152) Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 152)
View Map
Cartulary Title: Charters of Glastonbury Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 0797
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 152) Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 152)
View Map
Charter:
Privilegivm Cenwlfi Regis Regnante in perpetuum domino nostro Jhesu Christo omnium regnorum domino Ego Cenuulf rex Merciorum postquam electus sum in regem per Deum omnipotentem qui est omnium bonorum largitor et retributor hanc suprascriptam libertatem a domino Leone apostolico papa adquisivi Kinelmo et successoribus suis et sicut eandem libertatem Egfridus rex antecessor meus ei firmiter condonavit Ita quoque ego ei scripto confirmo cum consilio et licencia terrenorum principum quorum inferius nomina scripta sunt et ei sine ullo mendacio aut dolo largior firmiter habendam Hec confirmacio Cenuulfi et episcoporum ejus et principum fuit constituta et scripta in venerabili loco qui dicitur Glastingebir Anno dccxcvii incarnacionis domini secundo anno regni mei quod mihi Deus concessit Subscripciones Ego Kynedriþ abbatissa cum karissimis congnatis meis Etheburh et Celfled hanc libertatem hic ascriptam Kynelmo concedendo subscribo hac ratione ut si etiam post tempus contigerit quo venerabilis loci Glastoniensis possessionem et potestatem alterius progeniei homo suscipiat tamen Kinelmus et ejus successores stabiliter sine ulla perturbacione et fiducialiter permaneat in sua libertate et perpetua pace Ad confirmandam vero hanc libertatis potestatem Ego Cenwulf rex singnum sanctæ crucis inpressi Subscripserunt Ethelardus Cantuariæ et Higbertus Eboraci archiepiscopi et ix episcopi et xiii abbates inter quos Beadulf abbas ejusdem loci et sex principes