utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03710003

Charter Number: 03710003
Cartulary Title: Charters of Glastonbury Abbey
Charter Language: Latin/English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0681
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 236) eSawyer (S 236)
map View Map
Charter:
+ Omnia quæcunque secundum ecclesiasticam normam justo moderamine decernuntur quanquam proprium robur juris obtineant attamen quia incertus humanæ vitæ status evidenter agnoscitur paginis saltim vilibus pro ampliore firmitate roburentur Denique ego Balredus rex ob amorem cælestis patriæ et indulgentiam criminum meorum aliquam terræ particulam Hamgilso abbati libenter ad supplementum honorabilis ecclesiæ beatæ Mariæ et Sancti Patricii confero cum consensu pontificis nostri Haeddi qui etiam eundem venerabilem Hamgilsum Centuuine rege Consentiente ibidem abbatem pro sua fideli conversatione constituit et cæterorum cognatorum gubernacula regni regentium Prælargita vero terra est super verticem montis cujus uocabulum est Pengerd et est sub estimatione xii manentium et his intro ad æcclesiam beatæ Mariæ circumcincta dinoscitur confiniis Of eobbanlege up anlang broces to totanlege Thonon east andang slædes Of tham slæde on thone burnan Sua to cullanbyrig et east to stangedelfe Thonon north anlang uueges to there stænenanbrycge on hone aldan pyll et sua andlang mores ut on briuu Sit obsecro augentibus pars in regno Dei Si quis autem quod absit tirannica fretus potestate hoc decretum violenter irritum facere temptaverit sciat se iram et indignationem æterni judicis incursurum per omnia sæculorum Hæc vero cartula scripta est anno ab incarnatione Christi dclxxxi Feliciter augeat Christus vitam æternam augentibus hanc donationem Ego Haedde episcopus kartulam scripsi + Signum manus Baldredi regis + Ego Aldhelm abbas subscripsi +
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter