utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03710019

Charter Number: 03710019
Cartulary Title: Charters of Glastonbury Abbey
Charter Language: Latin/English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0928
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 399) Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 399)
map View Map
Charter:
+ Afflante per cunctam triquadri orbis latitudinem gibonifero sacrosancti flaminis incendio salutifera animarum gaudia ac multifida donorum spiramina prærogante quibus humane inprobitatis rubigo consumitur felicitasque æterna ejus munere adquiritur qui ante omnia secula apud patrem indissociabili nutu sempiternitate majestatis alta infima æterna labentia qualia administrationum distinctione fieri possent vel debuissent mirando perpetualiter et regendo naturaliter arbitrio lata manu dispensans novissimis labilis vitæ temporibus ad oblitteranda virulenta gemende mortis peccamina quæ lubricus ille et tortuosus serpens massa infirme heu pro dolor nature truculenter infixit humano generi prima parentali maledictione postposita subvenire dignatus est Quæ tonantis proles summo culmine polorum præcepto paternali descendens secum nobis saluberrima deferens medicamina limphis remediabilibus lotis victimis spiritalibus recreatis evangelico paradigmate per primam asperrimæ invectionis limam orsus infit Penitentiam agite adpropinquabit enim regnum celorum Quorum pro adipiscendo regno æterno celorum Ego Adel[s]tanus donifluo Dei gubernamine rex Anglorum Anno dominicæ incarnationis dcccc xxviii mei haut dubium regiminis tercio Indictione i epacta xxvi xvi idus Maii luna xxi donando confero meæ internæ familiaritatis ac olim amacabili fæmina Elfleda elegantissimam juris mei terre portiunculam id est bis binas quina adjecta mansiones in loco qui a solicolis Winterna nuncupatur ut illa eam sine ancipiti ambiguitatis scrupulo vel præcipitio invisæ servitutis cum hominibus victualibus suppellectilibus pratis pascuis silvis rivulis cunctisque utilitatibus ad eam pertinentibus liberam vite comite habeat et post ejus ad universitatis viam dicessum cuicumque succedenti voluerit heredi perpetualiter derelinquendo adtribuat Si autem quod non optamus evenerit aliquis superbiæ fastu afflatus avaritiæ fascibus succensus invidiæ dentibus armatus execrabile caput ut adsolet arrigere voluerit et huius meæ donationis et compositionis singrapham in aliquibus magnis vel modicis causis elidere infringere minuere vel aliquo casa sternendo delere conaverit intelligat se apud Judam proditorem pecuniæ injuste amatorem penarum æternarum mancipatorem Qui ab auctore salutis nostræ filius dicitur perditionis sub anathematis maledictione tremendo examinationis omniumque retributionis die æternam luem amarissimis cum fletibus ejulando perpessurum Hæc siquidem scedula tempore paschali in arce regia quæ calatur Execeaster rege Adelstano suos subregulos episcopos duces judices proceres dignitates gaudio cum magno Pascendo flexu articulorum depicta est Hii nimirum prefate telluris cassatas termini ab aliarum finitimis adjacentibus horis secernendo circumcingunt Erest of the menewelle west ouer þan bourne on stroddunecrundel þanne on þe elde dich end lange dich on stancangoren þanen on smalegoren þanen on goteburgh þanen on bradenburgh þanen on aganpol þanen nether endlang brokes on egenwelle þanen on rigt to redencnolle þanen to moscrundel þanen to nelesburghe þanen to stoncroundel þanen to þan sladen þanen to Gildeneburgh anen eft on þe merewelle of alwoldesmede tenacres auingmede þanen on Winterburne and so to Woderede erest on heddengraue þane to athamme þanen to enlipanberwe þanen to haldanleghe þanen eft on heddengraue Huius namque probatæ donationis et exquisitæ confirmationis testes hii sunt quorum vocabula infra carraxata nitescunt Ego Aðelstanus Rex Anglorum hanc meæ munificentiæ seu largitatis breviculam atræ fuscationis pallore depictam ac lacrimosa virginei forcipis destillatione fedatam signo sanctæ semperque amandæ crucis corroboravi et subscripsi Ego Wulfhelmus Dorobernensis ecclesiæ archiepiscopus consensi et subscripsi Ego Wroþwardus Eboracensis ecclesiæ archiepiscopus consensi et subscripsi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter