utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03710049

Charter Number: 03710049
Cartulary Title: Charters of Glastonbury Abbey
Charter Language: Latin, English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0967
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 747) Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 747)
map View Map
Charter:
Mertone Carta Edgari regis facta Elfean comiti et Elswide uxori sue de Mertone In nomine summi tonantis omnipotens Deus qui cuncta ex nichilo formasti quique prothoplastum hominem Adam concivem videlicet esse celestis Iherusalem condidisti illumque sempiterna seductione precipitatum inmensa pietate atque pia predestinacione ad culmen angelice beatitudinis proprio redemptum provehisti miseratus concedens ut recidivis eternam lucrari valeremus beatitudinem Nunc vero omnibus hominibus necesse est ut bonis omnibus quam diu hic in mortali vita persistunt eternam mereamur habere porcionem sicut veritas dicit date et dabitur vobis Qua propter Ego Edgar tocius Britannie basileus quandam telluris particulam viginti videlicet cassatos loco qui celebri at Mertone nuncupatur vocabulo cuidam comiti michi valde fideli qui ab huiusce patrie noscitis nobili et conjugem suam Alphean et Elswite et in alio loco V cassatos qui nuncupatur Dilwihs et partem aliquam salsuginem terram juxta flumen quod vocatur Temese pro obsequio ejus devotissime perpetua largitus sum hereditate ut ipse vita comite cum omnibus utensilibus terre illius pratis silvis paschuis voti compos habeat et post vite sue terminum quibuscumque voluerit clerimoniis inmunem derelinquat Sit autem predictum rus omni terrene servitutis jugo liberum tribus exceptis rata videlicet expedicione pontis arcisve restauracione Si quis igitur hanc nostram donacionem in aliud quam constituimus transferre voluerit privatus consorcio sancte Dei ecclesie eternis baratri incendiis lugubris jugiter cum Juda Christi proditore ejusque complicibus puniatur si non satisfactione emendaverit congrua quod contra nostrum dereliquid decretum Hiis metis prefatum rus hinc inde giratur Þis bet þe landmere Erest on stonhan and on eston Merkepol on hide bourne and þanen west on slade edichs southward þanen on benanberwe þanen on trdmere endlang ridde north biweste hoppinge ouer þane Mersh on þe rigt on ruanmere and þanne est bi wimbedounyngemerke on þer hop bi north bradenforde on hidebourne and þanne south endelang bournin bi michamingemerke þar eft on merke pol Anno dominice incarnacionis DCCCCLXVII scripta est hec carta Hiis testibus consencientibus quorum inferius nomina notantur + Ego Edgar rex Anglorum consensi + Ego Dunstan archiepiscopus corroboravi cum multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter