utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03710057

Charter Number: 03710057
Cartulary Title: Charters of Glastonbury Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Privilege
Date: 1032
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 966) Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 966)
map View Map
Charter:
+ Regnante in perpetuum domino qui sua ineffabili potentia omnia disponit atque gubernat uicesque temporum hominumque mirabiliter discernens terminumque incertum prout uult aequanimiter imponens et de secretis naturae mysteriis misericorditer docet ut de fugitiuis et sine dubio transitoriis mansura regna dei suffragio adipiscenda sunt Quapropter ego Cnut rex Anglorum caeterarumque gentium in circuitu persistentium gubernator et rector cum consilio et decreto Æðelnoti simulque cunctorum dei sacerdotum et consensu optimatum meorum ob amorem coelestis regni et peccaminum meorum remissionem et anima fratris mei regis Eadmundi concedo aecclesiae sanctae dei genitricis semperque uirginis Mariae Glastoniae iura et consuetudines in omni regno meo et omnes forisfacturas omnium terrarum suarum et sint terrae eius sibi liberae et solutae ab omni calumpnia et inquietatione sicuti meae michi habentur Uerum illud praecipue ex omnipotentis patris et filii et spiritus sancti auctoritate et perpetuae uirginis interdictione prohibeo et uniuersis regni mei praepositis et primatibus super suam salutem praecipio ut nullus omnino illam insulam intrare audeat cuiuscumque ordinis sit aut dignitatis set omnia tam in aecclesiasticis quam in saecularibus causis tantummodo abbatis iudicium et conuentus expectent sicuti praedecessores mei sanxerunt et priuilegiis confirmauerunt Kentwines Ines Cuðredus Ælfredus Eadwardus Eadmundus et incomparabilis Eadgarus Si quis autem quouis deinceps tempore sub aliqua occasione interrumpere aut irritum facere huius priuilegii testimonium nisus fuerit sit a consortio piorum ultimi examinis uentilabro dispertitus Si quis uero beneuola intentione haec facere probare et defendere statuerit beatissimae dei genitricis Mariae et omnium sanctorum intercessione amplificet deus portionem eius in terra uiuentium Scripta est huius priuilegii donatio et promulgata in lignea basilica sub praesentia regis Cnutonis anno ab incarnatione domini mxxxii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter