utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03720017

Charter Number: 03720017
Cartulary Title: Charters of Worcester
Charter Language: Latin/English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0756 - 0779
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 57) eSawyer (S 57)
map View Map
Charter:
+ In nomine domini nostri Chisti Ego Uhtredus pia prædestinatione Dei concedente aliquod regimen propriæ gentis Huicciorum tenens exempla patrum meorum sequens quatinus ex mundani huius regiminis portione aliquod in æcclesiasticam libertatem pro redemptione animæ meæ largiendo donarer Ideoque aliquam agelli partem cum licentia atque permissu piissimi regis Merciorum Offan meo videlicet caro fidelique ministro Ceolmundo bis quaternas mansiones cum omnibus ad se pertinentibus [] in Habene homme [] juris ecclesiastici in perpetuum pro domino omnipotenti donabo quatinus illo vivente habeat et possideat et post se cuicumque voluerit hominum jure hereditario eadem libertate qua illi concessum est possidendum relinquat Est autem rus illud in australi parte montis qui nominatur Breodun in aquilonali plaga rivuli qui vocatur Carent protendens a flumine illo Carent ascendens usque ad summitatem montis supradicti Breodun in cujus cacumine urbs est antiquo nomine Baenintesburg Ibi est terminus agri illius sursum in monte et a meridie discendens per planitiem fluvius Carent Unde ut eo firmius [et stabi]lius hæc donatio mea pro ereptione animæ meæ concessa permaneat testium et consentientium signa et nomina perscribo + Ego Offa rex Marcensium huic donationi subreguli mei consentiens et pro majore firmitate signum sanctæ crucis infixi + Ego Aldredus regulus meam munificentiam corroborans signum venerabile crucis Christi inposui + Ego Eadberhtus gratia dlomini episcopi consensi et subscripsi + Ego Berhþunus Dei dono antistes consensi et subscripsi + Ego Tilherus Dei munere præsul consensi et subscripsi + Signum manus Cusan abbatis + Signum manus Uuillan abbatis + Signum manus Tredan abbatis + Signum manus Bacolan abbatis + Signum manus Uuillan abbatis + Signum manus Tilberhti abbatis + Signum manus Brodani principis + Signum manus Berhtuualdi principis + Signum manus Eadbaldi principis + Signum manus Esni principis + Signum manus Eadbaldi principis + Signum manus Uuales præfecti + Signum manus Cudredi præfecti + Signum manus Cyneberhti præfecti + Signum manus Duddan pincerni + Gesta sunt hæc anno dominicæ incarnationis dcclvi regni Offan regis Merciorum iiius annus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter