utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03720019

Charter Number: 03720019
Cartulary Title: Charters of Worcester
Charter Language: Latin/English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0770
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat) Anglo Saxon Charters (S 59) eSawyer (S 59)
map View Map
Charter:
To Eastune Offani regis in Stoce + In nomine domini nostri Jhesu Christi Certissime itaque absque dubitatione constat omnia quæ videntur temporalia esse Et ea quæ non videntur æterna esse Idcirco ego Uhtredus Deo donante regulus Huicciorum cogitavi Ut ex accepta portione terrigenis regni a largitore omnium bonorum aliquid quamvis minus dignum pro remedio animæ meæ in usus æclesiasticæ libertatis eroga[rem] Unde fideli meo ministro Æðelmundo videlicet filio Ingeldi qui fuit dux et præfectus Æðelbaldi regis Merciorum cnm consi[lio] et licentia Offani regis Merciorum Simulque episcoporum ac principum ejus Terram v tributariorum Id est vicum qui nomina[tur Eastun] juxta fluvium in orientale parte qui dicitur Saluuerpe jure æclesiastico possidendum libentissime pro domino omnipotenti [] tenus se vivente possideat et post se cuicumque voluerit duobus heredis relinqnat Illisque e sæculo migrantibus reddatur [] [vig]eranens æclesiæ agrum cum libris ad mensam eorum sine ulla contradictione mihi atque omnibus nobis in elemosi[na] [] tis patriæ illorumque intercessione ad Deum vivum et verum Insuper digno pretio a antedicto Æðelmundo suscepto [] [sciat unusquisque] hanc terram liberam esse ab omni tributo parvo vel majore publicalium rerum et a cunctis operibus vel regis vel prin[cipis præter instructio]nibus pontium vel necessaris defensionibus arcium contra hostes Omnimodo quoque in Dei omnipotentis nomi[ne interdicimus ut si] aliquis In hac prænominata terra aliquid foraras furaverit alicui aliquid nisi specialiter pretium pro pretio [] augentem hoc meum præceptum Omnipotens Deus sua augere bona In æternum non cessat Minuentem quod non [optamus sciat se ante] tribunal Christi rationem redditurum nisi ante ea Deo et hominibus satis emendaverit Conscripta est [autem hæc donatio anno ab] incarnatione domini nostri Jhesu Christi dcclxx Indictione viiii decenovi xi Lun viii [+ Ego Offa Dei dono rex Me]rciorum hanc donationem subreguli mei consensi et signum sanctæ crucis inposui [+ Ego Mildredus Christi gra]tia concedente humilis Huicciorum episcopus consensi et subscripsi [+ Ego Uhtredus [] di]spensatione donante regulus propriæ gentis hanc meam libertatis donationem pro domino concessam conroborans signum salutare conscripsi [+ Ego Aldredus subregulus H]uicciorum huic concessæ donationi fratris mei consentiendo subscribo [+ Ego Eada consensi et su]bscripsi [+ Ego Brorda con]sensi et subscripsi + Ego Eadbald consensi et subscripsi Hii sunt termini donationis istius saluuerpæ cymedes halh huitan stan readan solo + Ego Cyneðryð regina Merciorum consensi ei subscripsi + Ego Ecgferð filius amborum consensi et subscripsi + Ego Ælfflæd filia amborum consensi et subscripsi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter