utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03720025

Charter Number: 03720025
Cartulary Title: Charters of Worcester
Charter Language: Latin/English
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0624 - 0674
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Anglo Saxon Charters (S 67) eSawyer (S 67)
map View Map
Charter:
Px Regnante in perpetuum domino Deo vivo et vero sine fine ullo in æternum cuncta tempora labenti sæculi in velocitate deficiunt adque instar umbræ meridiano tranando decidant et cotidie volendo nolendoque de hoc sæculo labimur ideo magnopere cogit[and]um est ut cum caducis et temporalibus rebus æterna præmia conparare valeamus in cælis memor illius exempli de quo dominus dixit Sicut aqua extinguit ignem ita elemosinam extinguit peccatum Ob quam causam ego Wulfhere rex Mercentium gentis pro amore omnipotentis Dei et illius fidelis ministri beati Petri apostoli et quia in evangelio dictum est Dilige proximum tuum tanquam temet ipsum et reliqua ideo cum consensu et licentia amic[or]um meorum et optimatum meorum dabo Berhferðe propinqus meus aliquam partem agri in hereditatem perpetuam id est v manentes ubi ruricoli nominantur Dilingtun cum campis et silvis et omnibus utensilibus rebus ad isto agro pertinente æternaliter ac perseverabiliter possideat abendi vel dandi cuicunque eligere voluerit Hoc agrum liberatum est cum xxx mancusis cocti auri et semper liber permaneat omnibus habentibus ab omnibus duris secularibus notis et ignotis præter arcem atque pontem ac vulgare militiam Si quis vero quod non obtamus[] frangere vel minuere temptaverit sciat se anathematum ab omnipotenti [] orum nisi hic cum satisfacione digne D[e]o et hominibus emenda[verit] [] hanc meam donationem signo crucis Christi perscribere jussi [] ege suisque præcipientibus perscripsi + Wita episcopus + Totta episcopus + Ofa princeps + Eadbriht princeps + Tepra princeps + Cynred princeps + Eadbald minister + Hearnbriht minister + Eada + Eoppa + Ofa + Acta est autem hæc donatio anno ab incarnatione domini dcxxiiii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter