Charter Document - 03740020
Charter Number: 03740020
Cartulary Title: Histoire de Gigny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): History
Date: 0645 - 0650
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: Histoire de Gigny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): History
Date: 0645 - 0650
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Tempore quo cunctarum rerum dispositor habitatores Neustrie provincie judicio suo semper quidem justo sed non semper manifesto delere voluit suscitavit gentem ab extremis et frigidis partibus scilicet a plaga aquilonari Illa vero diu inhabitans insulam que dicitur Norweia et pertesi assidui lactis et carnium que ad victum quotidianum habebat ariditatem naturalem meliori conditione et fecundiori mutare salubre elegit Confidens in magnitudine brachii sui et spem ponens in rege suo qui Rollo vocabatur pauperrimis et sterilibus finibus suis in spiritu vehementi presumpsit egredi et fortissimum regnum Francorum quod omni fecunditate et jucunditate gloriatur tentavit aggredi Predictus vero rex illius tam contrarius erat religioni quam privatus omni bona voluntate Non enim in Christo regeneratus infidelitatis tenebris obcecabatur et verum lumen quod Christus est extremis oculis adspicere non poterat Rationi obvius nature contrarius paganitatis legibus obstrictus tenebatur ita ut multos Deos crederet et eos in diversis simulacris adoraret Numen verum et eternum blasphemabat et ejus jugum suave et leve ferre detrectabat Tantus erat illi fervor circa culturam demoniorum quanta animositas cordis Et quoniam superbia et avaritia oculos ejus obcecaverant inter sanctum et profanum inter malum et bonum discernere non poterat Gloriam autem suam in ore hominum non in Deo nec in bona conscientia posuerat et in humani cruoris effusione gloriabatur Denique mores humanos exuens et belluinos induens belluam vivebat Nihil commune cum hominibus habebat propter naturam quam adeo pravis operibus corruperat ut vix aliquid de homine preter effigiem sibi retineret Fas nefasque confundebat et ut tantum modo ferocitatem animi sui expleret intentus erat Ille vero gentis sue voluntate cognita consilie inito navigium preparat omni aimatura munitus Barbara gens et more bestiali vivens quamvis et natura rationalis et fere usu irrationalis esset tamen regem suum ubique locorum se secuturam promittit et marinis et terrenis laboribus propter amorem ejus ac si in verba jurasset sese exponit Et quia nec voluntatem nec spem repatriandi habebant de omni supellectili sua nihil relinqui faciunt quin uxores parvulosque eorum secum adducunt Sic classibus diligenter preparatis fortune maris se committunt Cumque diu per mare latum et spatiosum navigarent aspirantibus prosperis ventis ad provinciam Rothomagensem que tunc Neustria vocabatur appulerunt Videntes vero regionem vicinitate maris et sylvarum opacitate idoneam placuit in oculis eorum et eam sibi in perpetuam mansionem clegerunt Habitatores illius alios in gladii ore occiderunt alios diversorum genere tormentorum affecerunt Quicumque vero presidio fuge evadere potuerunt feliciores se reputarunt quam si Cresi opes acquisissent Tanto enim vita plus diligitur quanto magis mors timetur Tantus terror circumjacentes provincias affecit ut publice in processionibus et missarum solemniis devotus clerus et humilis populus corde et voce ad Dominum clamarent A gladio Normannorum libera nos Domine Predictus vero tyrannus communicato consilio cum primatibus suis antiquum nomen provincie illi mutavit et novum composuit Antea quippe Neustria vocabatur et compositum nomen scilicet Normanniam adinvenit Est enim compositum nomen ex Man quod verbo dicitur Homo et Norweia que est remotissima insula Normannia secundum interpretationem nominis patrii est hominum qui de Norweia venerunt Normannus de Norweia homo Et tunc mutatum est antiquum nomen et novum impositum Gens illa bellis assueta decipiendi edocta tam gladio quam astutia provinciam illam sibi acquisivit et acquisitam usque hodie possidet et facies illius totum nobile Francorum regnum expavit et ut superius prelibavimus divinum auxilium [quoniam humanum non sufficiebat] cum gemitu et lacrymis imploravit Translata sunt illis diebus multa corpora sanctorum et ne ab illis occuparentur ad remotissima loca sunt delata Inter que corpus S Philiberti abbatis de Gemetico in Burgundia videlicet in pago Cabillonensi ad locum qui dicitur Trinorchium [super Ararim fluvium in margine regni situs est locus] est delatum ibi cum magno honore adoratur [] Ea tempestate quidam de ordine cleri fidei perfecte pleni religione locupletati operibus bonis insignes mira devotione circa Taurinum ferventes corpus illius omni sibi thesauro carius in loculo gestatorio decentissime ornato posucrunt et cum eo Aquilini confessoris pignora qui post eum Ebroicensem rexit ecclesiam collocaverunt Florentie quoque virginis corpus cum his duobus confessoribus composite condiderunt Intentio eorum erat ut sanctum Dei a canibus et margarite omni pretio pretiosiores a porcis id est a Normannis non conculcarentur Et quanto vehementiori amore circa sanctos predictos Dei detinebantur tanto meliori studio ad eos conservandos accingebantur Predicti heroes et sibi et corporibus sanctorum providentes non solum longe a Normannia sed etiam extra Franciam exire et intra Arvernie provinciam apud Laudosum honorabile castrum ubi nullus timor nulla mentio Normannorum habebatur abire utile crediderunt et maxime quia episcopus Ebroice civitatis qui corpora prefata secum fugitando ferebat indigena ejus provincie esse videbatur Ibi itaque corpora sanctorum post mortem predicti episcopi miraculis coruscantia per multa annorum curricula permanserunt Ut postquam miseratione divina terra Normannie ad pacem deducta est cultus fidei Christianitatis ibi abundavit ut compererunt pro certo incole Ebroice civitatis quod proprii ac primi patroni corpore cum aliis pignoribus sanctorum diu per longa tempora essent viduati merore nimio non immerito afficiebantur Qua de re consilio inter se habito tres clericos elegerunt quos magis in tota illa patria astutia et calliditate imbutos esse arbitrati sunt Hos in provincia Arvernensi direxerunt quantenus corpora sanctorum sepe dicta quoquo modo inde asportare et ad proprium locum quia vi non poterant furtim tentarent reducere Qui venientes apud jam dictum castrum Laudosum quasi dicendi gratia diu ibi permanserunt et omnes ibidem manentes maxime canonicos qui ibi Deo serviebant ad amorem sui in tantum provocaverunt ut unum ex ipsis qui in litteris et in omnibus que ad seculum pertinent eruditus esse videbatur canonicum efficerent Et postea ecclesie in qua corpora jam dicta recondita erant custodem constituerunt Exinde tres clerici solliciti inter se disponere ceperunt qualiter hoc pro quo venerant ad effectum perducerent Tandem nocte quadam in ecclesia ingressi ad cancellos ubi sanctorum corpora manere diligenter didicerant accedentes et eos confringentes invenerunt tria corpora licet in uno loco tamen sigillatim posita tum duo in sacculis de corio diligenter consutis et tertium in serico sacculo de pallio Constantinopolitano posita invenerunt in quo tertio invenerunt titulum Hic requiescit beatus Taurinus primus Ebroice civitatis episcopus quod clam in sarcophago ipsius tempore sue revelationis scriptum repertum est Hec videntes magno gaudio sunt repleti et singula corpora in singulis portellis quas diligenter ad hoc preparaverant mittentes unusquisque eorum onus suave ac multum sibi leve super colla imponentes quo celerius potuerunt de ipsa villa et patria in tempestivo noctis silentio recesserunt Et ne ab insequentibus comprehenderentur iter Normanniam tendens relinquentes ad ortum solis ubi nemo eos pergere estimaret iter arripuerunt magis nocte quam in die pergentes et hoc non sine magno timore et inter fortissima montuosa loca Burgundie in quibus nullus timor nulla mentio Normannorum habebatur abire velle crediderunt Cumque piscosum fluvium qui dicitur Arar qui nunc temporis dividit Regnum ab Imperio Romanorum transissent Deo annuente ad locum qui vocatur Gigniacus attigerunt Iidem triplici miraculo moti corpus illud abbati Gigniacensi tradunt