Charter Document - 03740037
Charter Number: 03740037
Cartulary Title: Histoire de Gigny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): History
Date: 0895
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: Histoire de Gigny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): History
Date: 0895
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Formosus servus servorum Dei Bernoni religioso ac venerabili abbati cenobii sito in territorio Lugdunensi quod in honorem beati Petri apostolorum principis constructum esse dignoscitur in loco qui Gigniacus perhibetur ac in eodem venerabili monasterio in perpetuum Convenit apostolico moderamini pia religione pollentibus benigna compassione succurrere et poscentium animis alacri devotione impertiri assensum Ex hoc enim lucri potissimum pretium a conditore omnium Domino promeremur dum venerabilia loca opportune ordinata ad meliorem fuerint sine dubie statum perducta Igitur properans ipse Berno venerabilis abbas ad beatorum apostolorum limina nostramque adiens apostolicam presentiam retulisti nobis ipsum memoratum cenobium a te tuoque consobrino nomine Laifino de propriis rebus vestris dumtaxat in honore sancti Petri constructum atque dicatum existere et ut ab omnibus immutilatum servetur per testamenti paginam quod nobis servandum contulistis eidem beato Petro celestis regni clavigero nobis per Dei gratiam vicario obtulistis ad sempiternum vobis remedium conferendum Ideo suggessistis nostro apostolatui ut apostolici nostri privilegii illud sanctione muniremus Quapropter quod statuistis devote admittentes petitionemque vestram ratam arbitrantes inclinati precibus vestris per hujus preceptionis seriem predictum venerabile cenobium cum cellis seu casis terris vineis casalibus fundis pratis silvis una cum colonis et colonabus necnon et cellulam que vocatur Balma cum adjacentiis suis omnia et in omnibus que tam a gloriosis regibus quam ab aliis Deum timentibus inibi data vel precepta sunt vel deinceps Domino adjuvante donanda erunt hac presenti tertia decima indictione apostolica auctoritate confirmamus munimus et in perpetuum sub jure et ditione atque potestate beati Petri apostoli et nostra confirmatum stabilimus ita scilicet ut nulli homini qualibet dignitate fulcito licitum sit aut etiam de ipsis donatoribus quamcumque vim aut aliquam oppressionem ibidem inferre aut res donatas vel a modo devote donandas quoquo modo auferre potius autem firmum et ab omnibus immutilatum custodiatur ad jus et protectionem beati Petri apostolorum principis Si autem [quod humanum est] abbas predicti cenobii obierit congregatio ejus monasterii ex se ipsis secundum Deum et regulam beati Benedicti quem idoneum providerint concordi voto habeat semper eligendi et secundum morem in abbatem sibi proficiendi De decimis autem questi estis eo quod de propriis vestris a vobis persolvi querantur Quod si ita se res habet hoc ne fiat interdicimus maxime cum scriptum sit ne sacerdotes decimas dare cogantur [] Scriptum per manum sergi scrinarii sancte Romane ecclesie in mense novembrio indictione supra scripta [] imperante Domino Augusto Arnulpho a Deo coronato Bene valete