utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03740043

Charter Number: 03740043
Cartulary Title: Histoire de Gigny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 0928
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Joannes episcopus servus servorum Dei dilecto filio Rodulpho glorioso regi Francorum nec non reverendissimo et sanctissimo confratri nostro Widoni sancte Lugdunensis ecclesie archiepiscopo atque reverendissimis episcopis Stateo et Bernoni comitibus Hugoni et Gisleberto Auditum nostris apostolicis auribus quod Guido abbas per violentiam abstulit a Cluniaco hoc quod Berno abbas de potestate Ginniacensis monasterii sub censum tenendum legaverat Quapropter monemus subjectionem vestram quatenus res omnes illas Cluniensibus restituatis quia predictus Wido conqueritur quod Berno abbas hoc legaliter non fecit pro eo quod terminum temporis ac personarum in illo suo testamento non posuit nos ad quorum dispositionem utraque loca pertinent jubemus et constituimus ut quandiu ex illis monachis qui in Ginniaco professionem fecerunt aut oblati sunt apud Cluniacum aliquis vixerit res ipsas monachi Cluniacenses teneant sub ditione nostra nisi forte ipsi monachi sua sponte res ipsas dimiserint Ceterum vobis o fili Rodulfe et fidelibus tuis qui monasterio Cluniensi prodesse valeant attentius et abbatem et congregationem vestre dilectioni commendamus utque locus ille sancte nostre sedi commissus est sese pro amore apostolorum mundi videlicet judicum atque paterna dilectione bene gaudeat elegisse
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter