utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03740054

Charter Number: 03740054
Cartulary Title: Histoire de Gigny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1133
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Summo Pontifici et nostro speciali Patri Domino Pape Innocentio frater Petrus humilis Cluniacensium abbas salutem et obedientiam Magna materies multa me loqui cogeret sed auribus Majestatis vestre importunus aut nimius esse formido Ea propter dilecte et diligende paternitati vestre humiliter suggero litteras nuper a vobis mihi directas me filium vestrum et totum semper vobis subditum et devotum Conventum quoniam insolita et damnosa preferebant graviter vulnerasse Insolita inquam et damnosa preferebant quia decimas quas usque ad hec tempora per ducentos et eo amplius annos vestra Cluniacensis ecclesia indifferenter ab omnibus suscepit et indifferenter omnibus reddidit auferebant Insolita inquam et damnosa preferebant quia quod vere nunquam de quolibet parvo Cluniacensis ecclesie membro factum audivimus in magno monasterio Gigniaco post quadraginta dies divina officia propter repetitas Parochie sue decimas interdicebant Et cum a sanctis predecessoribus vestris multis privilegiis confirmatum sit ut fratres Cluniacenses non solum omnium parochiarum suarum decimas absque alicujus contradictione susciperent sed etiam quas propriis excolebant sumptibus retinerent noluerunt tamen uti hac potestate scientes scriptum esse Ve illi per quem scandalum venit Unde humiliter et modeste decimas tam rusticorum quam mancipiorum suorum non solum monachis canonicis sed etiam quibuslibet clericis presbyteris militibus raptoribusque persolvunt Cumque ipsi universis debitas atque indebitas decimas vel quelibet alia pacifice reddant cur non et ab aliis quiete suscipiant Dedi ipse Cisterciensibus fratribus teste Domino Claravallensi abbate quibusdam in locis decimas sed tanta jam est per Dei gratiam ipsorum et aliorum religiosorum ubique terrarum in circuitu nostro numerositas ut si omnibus decimas indulserimus jam decimam fere nostri numeri partem perdamus Nam si brevitas pateretur ostenderemus quam plura monasteria nostra ita a diversis religionibus circumsepta ut ad duas vel unam leucam unum vetus quinque vel septem monasteriis sepiatur Que in parochiis nostris et cum adsensu et sine adsensu nostro contra jus canonicum constructa majorem partem jam parochiarum nostrarum obtinent Quibus omnibus si decime concedantur oportebit ut nostri aut sicut dixi numerum suorum minuant aut forte in quibusdam locis loco pariter et domibus cedant Restat igitur venerabilis Pater fidelis et semper subjecta Magestati apostolice congregatio vestra ut ab amore paterno novi filii veteres non expellant quoniam etsi novi diligendi non tamen propter novos nisi promeruerint sunt veteres abjiciendi [] Unde iteratis precibus precatur universitas filiorum vestrorum rogo et ipse qualiscumque tamen vester ut si aliud ad presens non placet sententiam saltim interdicti usque ad Pascha Dominini differatis quatenus infra hoc spatium sapientes fratres ad vos mittere et per eos tam de his quam de aliis agere possum vobiscum
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter