Charter Document - 03740071
Charter Number: 03740071
Cartulary Title: Histoire de Gigny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1231
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Cartulary Title: Histoire de Gigny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1231
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Charter:
Ego Amedeus dominus de Coloniaco omnibus presentes litteras inspecturis vel audituris notum facio quod me hominem domini abbatis et ecclesie S Eugendi profiteor et recognosco et per fidelitatem qua erga eos teneor promisi abbati et ecclesie nominate quod quidquid boni vel adversi mihi contigerit pro gageria quam abbas et ecclesia S Eugendi habebant apud Jasseron a bone memorie Amedeo de Coloniaco avunculo meo quam gageriam dominus Bernardus de Toria tunc temporis Bellicensis episcopus et abbas S Eugendi domino Stephano de Villars nepoti suo dedit et concessit et postea Hugo S Eugendi abbas et ejusdem ecclesie conventus donum illud laudaverunt et concesserunt Ego inquam vel mei nullatenus de cetero propter hoc abbatem vel ecclesiam S Eugendi poterimus in aliquo impetere vel convenire quia medianti us bonis viris Pontio de Moysia videlicet tunc temporis venerabili abbate Balmensi et nobili viro domino Guidone milite de Tramelay super hoc ego et abbas S Eugendi plenarie concordavimus et pacem bonam fecimus et propter hoc ab abbate et ecclesia S Eugendi quinquagenta libras Gebennenses habui In cujus rei testimonium et munimentum sigillum memorati abbatis cum sigillo meo presentibus litteris feci apponi Actum anno gratie MCCXXXI mense januario