Charter Document - 03740076
Charter Number: 03740076
Cartulary Title: Histoire de Gigny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quittance
Date: 1237
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Cartulary Title: Histoire de Gigny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quittance
Date: 1237
Date Type: Internal, A.D.
View Map
Charter:
Noverunt omnes presens scriptum inspecturi que ego Hugo de Tramelay filius Fromundi pro anima mea et antecessorum meorum dedi Deo et beate Marie et fratribus Valliscluse Cartusiensis ordinis dominium quod habebam in illa omni decima quam Villelmus miles de Vareys tenebat de me apud Chilinniacum Dedi etiam predictis fratribus quicquid juris et dominii habebam a publica via versus occidentem usque ad summitatem montis de Laiserablo que videlicet publica via transit per Sarrumniacum veniens ab aquilone et tendens ad meridiem Laudavit hoc uxor mea et heredes mei de quibus expediebat ut hoc laudaretur Fratres vero predicti quittaverunt me de escambio quod debebam eis pro manso de Lasogeta et pro manso de Laplana et de quatuor posis terre que omnia pater meus destinaverat in obitu suo et ego tenebar reddere Quittaverunt me etiam de dapno quod intuleram eis capiendo Stephanum fratrem Johannis prioris pro ejus redemptione fratres supradicti dicebant se trecentos solidos persolvisse Ut autem ista donatio et de dampnis illatis restitutio semper firma et quieta permaneat feci presentem cartam fieri et sigillis domini prioris et conventus Ginniaci roborari in testimonium veritatis anno gracie MCCXXXVII