Charter Document - 03740086
Charter Number: 03740086
Cartulary Title: Histoire de Gigny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Vidimus
Date: 1264
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Embedded Document Embedded Document Embedded Document
View Map
Cartulary Title: Histoire de Gigny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Vidimus
Date: 1264
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Embedded Document Embedded Document Embedded Document
View Map
Charter:
Nos Johannes comes Burgundie et Dominus Salinensis notum facimus universis presentes litteras inspecturis quod nos vidimus et diligenter de verbo ad verbum inspeximus litteras infra scriptas non cancellatas non abolitas nec in aliqua sui parte vitiatas quarum tenor talis est [] Quia autem propter vetustatem precedentium litterarum [] ne in quartis aut in sigillis earum [] scriptionis emergeret in futurum Ne quicquam calumnie posset objici contra illas Ex eo quod nos nec pater noster predictus loqui videbamur in iis nisi per appositionem sigillorum nostrorum Idcirco [] qui in presentiarum existim [] remedium anime mee et animarum progenitorum nostrorum diligenti deliberatione prehabita premissas litteras ex certa scientia [] quoad vetustatem vel corruptionem si que est in illis vel sigillis earum seu in forma dictationis simplici vel aliud hoc quod nos vel pater noster Stephanus comes Burgundie [] loqui nisi per appositionem nostrorum sigillorum quibus nihilominus authoritatem nostram omnimode impertimus Et quas verum fatemur continere per hanc [] Et ne illas oporteat de cetero exhiberi hanc pro illis cum solemnitate publica debita Volentes et statuentes ut hec presens littera quantum ad omnia premissa in presenti carta conscripta omne [] obtineat et plenariam firmitatem contra nos et heredes successoresque nostros sicut a nobis eam habentes ita quod nulla exceptione vel aliqua ratione repelli aut elidi valeat vel infirmari quominus nos et [] a nobis eam habentes perpetuo teneantur ad omnia premissa firmiter [] fideliter adimplenda secundum ea que superius sunt expressa In quorum verum testimonium et robur perpetuum sigillum nostrum presentibus litteris publicari et [] duximus apponendum Datum anno Domini MCCLX quarto mense novembris