Charter Document - 03742016
Charter Number: 03742016
Cartulary Title: Histoire de Gigny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): History
Date: 0350 - 0411
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: Histoire de Gigny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): History
Date: 0350 - 0411
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Mox autem ut vidit eum Licinius consul ait Unde es inveterata canities B Taurinus respondit Patre sum romanus matre vero grecus genitor meus Tarquinius mater mea Euticia vocatur Licinius dixit Quantum temporis est ex quo fugisti patrem tuum meus etenim avus fuit Taurinus respondit Non fugi sed patre meo J Christo rogante huc adveni Licinius dixit Qui vocaris Respondit Taurinus A nativitate Taurinus fide tamen christianus Licinius dixit Propter hanc clementiam ante sex annos occidi jussi matrem tuam S Taur audiens matrem suam coronatam martyrio ait Gratias ago tibi Domine quia matrem meam ante me recipere voluisti Licinius dixit Quem Deum adoras Taurinus respondit Stulte nonne dixi tibi quia servus sum conditoris celi et terre Audiens autem Licinius se illudi ait Consule senectuti tue et adora Deos invictissimos miror enim de tam nobili progenie unde es genitus quomodo ad tantam clementiam pervenisti Taurinus dixit Non est clementia sed D mei J C misericordia Licinius dixit Noli vana loqui sed adora Deos meos Dixit vero Taurinus Ubi sunt Dii tui Licinius dixit Adsunt in presenti T dixit Quomodo et invocantur Li dixit Aureus Jovis Mercurius argenteus Et Taurinus Quis fecit ista simulacra Licinius respondit Ego jussi facere Ait Taurinus Quare non ambulant sicut tu Dic mihi quis te fecit Respondit Licinius Deus meus Ad hec dixit Taurinus Nonne dixisti antea quia tu eum fieri rogasti Ut quid cum inclusum tenes in serinio si factor tuus est Nonne te debet ille potius custodire Audiens autem Licinius suam irrideri insaniam jussit eum nudum virgis cedi Cumque percuteretur ait Domine respice in me et miserere mei jam senis Et facta est vox ad eum Noli timere sancte meus quia tecum sum Statim autem aruerunt manus carnificum Leovilla vero uxor Licinii dixit monita a Spiritu sancto adhuc tamen pagana Nonne antea dominus meus dixisti quia pater istius senis avus tuus Cur tam ferreum habes pectus ut consobrinum tuum jam pessime jubes flagellari Ille vero ira accensus ad illam dixit Tu maga effecta es Per salutem Deorum quia easdem penas similiter patieris Cum autem illa traheretur dixit Serve Dei si potes adjuva me et ego credam in Deum tuum S Taurinus dixit Noli timere nihil mali sustinebis Dum hec agerentur nuntius venit dicens mortuum filium ejus esse et unum armigerum illius venationem enim exercentes circa castellum Alerci veloci cursu precipitati intericiant Quod audiens Licinius omnisque exercitus ejus nimia attritus angustia jussit laxari uxorem Que veniens cecidit ad pedes Licinii dicens Precor Domine ut credamus in Deum Taurini et reviviscat filius noster Et Licinius jussit eum sibi presentari cui et dixit Canities veternosa potes per tuas artes magicas resuscitare filium meum Taurinus dixit Deus meus dixit omnia sunt possibilia credenti tu ergo tantum fidem habe et mox tuum recipies filium Ubi vero in fide est verbis confirmatus dixit B Taurinus Pergamus omnes ad civitatem Intrantes autem ecclesiam sancte Dei genitricis Marie prostraverunt se omnes ante orationem Et dum ab oratione surgerent venerunt ad corpora defunctorum Elevans autem ad celum oculos Taurinus dixit Domine ut credat populus iste quod filius tuus est D J C et ipse est salvator mundi et dedisti ei potestatem omnis carnis qui dixit discipulis suis Omnia quecumque petieritis patrem in nomine meo fierent vobis ut in ejus nomine precor ut surgat puer iste Marinus Apprehendit autem manum ejus et protinus exsurgens quasi a somno excussit a facie sua pulverem quoque pariter ac sanguinem procedensque ad pedes ejus deprecatus est sibi dari immortale baptismatis sacramentum ut sibi fuerat ab angelo imperatum Quod ita factum est Surgens autem a fonte ait ad patrem Heu pater nescis quam miseram vitam ducimus quantasque pro hac nostri similes suscipient penas et quanta gloria est his qui diligunt et serviunt illi Deo quem colit vir iste consobrinus noster Vidi eum inter angelicos choros esse et pro nobis deprecari Cum hec et alia de vita eterna deprecaret Licinius et uxor ejus omnesque optimates procidentes ad pedes ejus postulaverunt sibi dari baptismatis donum Et baptisati sunt illa die mille ducenti viri Marinus autem prostravit postulavit ad pedes ejus et dixit Vir Dei altissimi resuscita armigerum meum ne remaneat in penis in quibus eum deliqui Et ait B Taurinus Bene postulas filius tuus erit tibi bonus nuntius Et ait Beat Tauri ad omnem populum Oremus fratres ad Dominum ut reddat nobis mortuum istum Omnes autem prostrati oratione clamabant dicentes Exaudi Dominus noster famulum tuum Postquam autem surrexerunt dicentes Amen convertit se beatus vir ad corpus et ait O juvenis Paschasi in nomine J C surge Qui statim et velut de somno surgens ait ad beatum virum Magnas sustinebam penas vir sancte quando nuntius venit ab Altissimo me ad te reduci Et ait ad seniorem suum Marinum In die qua Albas deposueris mandat tibi ille qui me huc adduxit ut ad eum redeas Qui mox levi febre corripitur et secundum mandatum octavo die mortuus est Videntes autem Paschasium quoque resuscitatum fide jam firmati in secunda die penitus nihil remansit qui tunc ibidem aderant de illa parecia qui non convolaret ad baptismum J Christi Jam omnis Gallia ejus florebat elysio Interea cum hec agerentur et omnis plebs esset ovans Diabolus inimicus veritatis iterum vastissimum orientalem contra Gallos concitavit hostem Cum vero certum compererunt Galli se casuros nec ullo modo quivissent resistere omnes unanimes ad viri Dei confugerunt auxilium Vir autem Dei triduanum illico indixit jejunium Quo peracto dixit ad eum angelus Domini Gratias age creatori tuo quia animas tantum modo impetrasti Locus vero iste desertus erit usque ad longum tempus sed iterum in melius reformabitur Tu vero octavo die recipies coronam a Domino laboris tui Quod ita factum est Mane autem facto et convocato in ecclesia populo nuntiavit illis quid sibi Dominus ostendere dignatus esset Adveniens autem populus valde perterritus est sed vir Dei blande consolabatur eos Populus vero ait ad eum Scimus quia vir Domini es die ergo nobis quis erit nobiscum et ad quam partem fugiemus Dixit Taurinus Nolite diffidere properate Romam et beato pape Sixto diem exitus mei nuntiate si adhuc non est martyrio coronatus Ego autem Deodatus filiolus ejus jam edideram unum libellum de sanctis et bonis operibus ejus et de libris quos exposuerat mirabilis enim doctor fuit Longum autem est enarrare quomodo ivimus cum illo Romam quomodo matrem suam ibidem honorifice sepelivit quomodo etiam Licinius simul cum uxore sua pro nomine Christi gloriose coronam sunt adepti et quomodo accepta benedictione Sixti remeavimus ad propria Que omnia in libello superius memorato inveniuntur Ut autem advenit dies dominica affuit omnis populus in ecclesia secundum consuetudinem Vir autem Dei post expleta missarum solemnia ait ad omnem populum Fratres quinta die huc omnes congregamini Postera igitur luce quinta feria affuimus in ecclesia omnes Interea exortus est luctus intolerabilis de excessu Patris Ipse vero inchoato officio et ex more peracto consolatus populum vehementer et predixit eis multa futura que postea probavimus et post multa predicationis verba residens in sede episcopali benedixit nobis dicens Abite filioli mei in pace D J C vobiscum erit Nos ad eum vero prospicientes vidimus subito circa altare multitudinem magnam hominum candidatorum et audita est vox dicentium omnibus Veni nobiscum sancte Dei Taurine qui multas pro Dei amore sustinuisti passiones et intra in gaudium Domini tui Testor Deum non me laudans quasi unus ad celum vidi me esse [nescio tamen quo modo] in ejus obsequiis Mox autem ut facta est nox tam densa nebula implevit domum ut nullus ibidem potuisset comparem suum adspicere Transacto vero quasi unius horre spatio recessit odorifera nebula et apparuit sedens in sede episcopali quasi orans extensas manus et oculos habens versos ad celum Facta autem questione populo quo in loco sepeliretur ne ab hostibus potuisset inveniri deprecati sunt Dominum ut dignaretur eis ostendere quid facerent de sanctissimi viri corpore Moxque apparuit eis vir honorabilis vultu candidus velut nix dicens ad illos Fratres sumite corpus Patris vestri et me presentem sequimini Confidentes autem de visione nihil hesitantes sumpsimus corpus et exivimus per portam occidentalem sequentes virum usque ad tertiam partem milliarii ejusdem occidentis et ibidem vir ille substitit et ait Deponite corpus fratres deinde extulit Habetis mausoleum Respondimus nos habere valde optimum Itaque conducto mausoleo semper eodem viro stante nobiscum fecimus fossam Cumque ex more intus posuissemus eum fletusque et luctus pertingeret quasi usque ad celum crevit se quasi vivus de fossa et ait ad nos Filioli mei quid hoc feceritis nolite timere istum virum audite et inclinato capite siluit Nos autem adspicientes ad virum qui nobiscum erat quid vellet dicere ait Fratres vos timetis Patrem vestrum a vobis auferri ab hostibus non enim erit hoc Ego namque sui custos illius in vita quoque custos illius in morte Ejus memoria multa erit in seculo nam autem cultus iste subvertetur sed nullus vestrum peribit Et postquam omnia consummavimus sepulture ornamenta ait ad nos vir ille ut credimus angelus ejus Recedite velociter ne involvamini ab hostibus ideo recipietis mercedem vestri laboris et sit pax vobis Postea nunquam comparuit sed prius ille dixit Per longa enim tempora incognitus erit ille locatus Ego Deodatus filiolus ejus breviter ista percurri consistens Mediolanis civitate apud virum Benedictum sanctum febre detentus Nos accepta benedictione angelica aufugimus timorem gentium jam enim hostes imminebant et appropinquabant Orate pro me quicumque hanc ejus vite paginalem legeritis Ora pro me Pater sancte qui me a fontibus sacris suscepisti et in omni fuga mei amoris solatium assis et liberes a febribus tuis sanctis orationibus per D N J C Amen