utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03742020

Charter Number: 03742020
Cartulary Title: Histoire de Gigny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): History
Date: 0615 - 0650
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
En inquit benedicti a Domino gratias Deo et vobis quia ad hospitium meum iterum diverti dignati estis Non privabor benedictione quia gratanter volui vos suscipere Benefecit mihi Dominus quia recepi vos melius mihi faciet quia diligo vos Modice opes mee non sunt propter vos attenuate sed augmentate panem quem dedi vobis Dominus mihi reddidit et ditior sum hac hora quam qua ad me intrastis Videor mihi videre quod Dominus est vobiscum quoniam in adventu vestro mihi et rebus meis alacritas et sospitas provenit Queso manete mecum quot diebus vobis placuerit et ego vobis comitabor et ducam ad locum optatum Forte gestatis aliquid pretiosi de quo tam salutifer odor emanat qui pro intellectu meo omnium specierum vires exuperat cui etiam cum tanto timore et reverentia astatis Si vero aliquid vobis timori est in me tutam reperietis fidem si me secreti vestri conscium efficere dignemini Non inquiunt o hospes ibi non timemus ubi non est timor quin potius de Domini misericordia presumentes qui de remotis partibus per diversa pericula nos cum salute conducens ad locum quem optamus perducet cras discedemus tibique et heredibus tuis vicem amoris et servitii rependere desiderabimus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter