utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03770052

Charter
Charter Number: 03770052
Cartulary Title: Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1067 - 1071
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willelmus rex Anglorum Remigio episcopo Line et Willelmo filio Osberti et omnibus ministris et fidelibus suis Francis et Anglis de Oxenfordscira salutem Sciatis quia volo et firmiter precipio ut ecclesia Sancti Petri Westm et Edwinus abbas et monachi eiusdem ecclesie habeant manerium suum Gihtslepe in quo videlicet rex Edwardus cognatus meus fuit natus cum omnibus rebus et appendiciis suis ita plene et quiete et libere sicut predictus rex melius et plenius illis concessit et sicut etiam rex prefatus ad dedicacionem illius ecclesie in dotem perpetuam eternaliter eandem hereditauit ecclesiam Concedo illis itaque in eodem manerio sacam et socam cum toll et team et latrone cum omnibus aliis consuetudinibus et legibus que ad meam regiam dignitatem pertinent Preterea clamo eos quietos amodo ab omnibus querelis et sciris et hundredis et a scoto et ab omni mea consuetudine et censu pecunie que geld et danegeld anglice vocatur Et nolo ut aliquis aliquid de illo auferat aut diminuat nec ullus aliquam omnino habeat intromissionem aliquo tempore nisi abbas et monachi ad utilitatem monasterii T Odone episcopo et Roberto comite de Moret fratribus meis et Hugone de Mundford
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter