utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03770164

Charter
Charter Number: 03770164
Cartulary Title: Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Charter
Date: 1070 - 1082
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willelmus rex Anglorum episcopis abbatibus comitibus baronibns vicecomitibus ac omnibus fidelibus et ministris suis in Suthereia salutem Sciatis me dedisse et concessisse Sancto Petro Westmonasterii et fratribus eiusdem loci ad victuale subsidium maneria Batericeseie et Wendleswrthe et Piriforde cum omnibus territoriis et berewicis et appendiciis suis et omnibus rebus scilicet in ecclesiis in campis in siluis in aquis in molendinis in pratis in plateis et extra plateas et cum saca et socna et toll et team et latrone et emissione et hamsocna et foresteal et pacis fractura et flemenefyrmthe et cum omnibus legibus et consuetudinibus que ad me pertinent sic solutas et quietus et omni unius cumque exactionis inquietudine et angaria qualiumcumque causarum in via et extra in festo et extra sic liberas sicut Haroldus comes habuit die qua rex Edwardus fuit viuus et mortuus Melius etiam et firmius mee confirmacionis dono nunc habeat Precipio etiam ut terre et homines sint ab omni opere castelli liberi et ab omnibus placitis et querelis et difficultatibus nec ullus eis molestus sit aut ullo modo se intromittere audeat in terra sive in aqua ullo tempore aut per ullam occasionem nisi abbas et monachi ad utilitatem monasterii
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter