utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03770215

Charter 03770215
Charter Number: 03770215
Cartulary Title: Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1080 - 1085
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willelmus Dei gratia rex Anglie episcopis baronibus vicecomitibus et omnibus fidelibus et ministris suis et burgensibus de Londonia salutem Sciatis me concessisse Deo et Sancto Petro Westmonasterii pro salute anime mee et Edwardi regis cognati mei omnes terras illas quas in Londonia predictus rex eidem ecclesie dederat et quas Sanctus Petrus antea in eadem tenebat quicumque eas dedisset Et volo et concedo ut omnes leges et consuetudines quas ipse rex concesserat in eis quiete et solute melius etiam et firmius nunc Sanctus Petrus habeat et si quis amodo in eodem Burgo terram aut ecclesiam aut domum donaverat predicte ecclesie mando et firmiter precipio ut eas solutas et ab omni cuiuscumque exactionis inquietudine supranominata ecclesia liberas habeat ita ut nullus ullam intromissionem de illis habeat in terra aut in aqua nisi abbas et monachi ad usum monachorum T Walchel Wint episcopo Willelmo Dun episcopo et R comite de Mellent et H comite Cestr Apud Westmonasterium
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter