utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03770301

Charter Number: 03770301
Cartulary Title: Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1154 - 1189
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willelmus rex Anglorum archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus ceterisque omnibus baronibus suis regni Anglorum salutem Notum uobis omnibus esse uolo quod ego Willelmus dei gratia rex Anglorum filius Willelmi regis Anglorum concedo et dono in puram et perpetuam elemosinam ecclesie Roffensi sancti Andree apostoli ad uictum monachorum manerium quod uocatur Hedrehan quod situm est in comitatu de Bukingham cum omnibus pertinentiis suis et cum ecclesia eiusdem manerii et cum ecclesiis ad illam ecclesiam pertinentibus libere et quiete et absolute ab omni seculari exactione erga omnes homines Et nolo ut aliquis hominum se intromittat nisi ipsi monachi et ministri eorum Et hoc donum meum facio deo et predicto apostolo et monachis rogatu Lanfranci archiepiscopi pro salute anime patris mei et matris mee et pro salute anime mee Concedo etiam et dono predicte ecclesie sancti Andree Roffensis et monachis ecclesiam sancte Marie de Lambitha et totam uillam cum omnibus pertinentiis suis de me semper et de successoribus meis cognoscendam et tenendam ita libere sicut comitissa Goda prius habuit in omnibus rebus et ego hactenus in meo dominio habui Et hoc concedo pro salute anime mee et pro restauratione dampni quod eidem ecclesie licet inuitus intuli pro conquirendis inimicis meis qui intra iam dictam ciuitatem contra me et contra regnum meum iniuste congregati erant de quibus omnipotens deus sui gratia mihi uictoriam contulit Et uolo ut ipsa ecclesia sancti Andree Roffensis libere habeat et teneat predicta maneria et omnes terras et omnes res et possessiones et omnia iura ab antiquis regibus Anglorum siue ab aliis quibuscunque dei fidelibus ecclesiasticis personis uel secularibus ante tempora mea eidem collata uel imposterum conferenda honorifice pacifice et quiete imperpetuum cum omnibus libertatibus et consuetudinibus quas Anglici uocant saca et socne tolne and team on strond and streame on wodes and feldes and grithbreches hamsokne forstall inuangenetheoues and flemeneferme supra suos homines infra burgos et extra in tantum et tam pleniter sicut mei proprii ministri exquirere deberent et sicut unquam melius habuit ecclesia Christi Cantuariensis istas libertates et consuetudines in suis terris et possessionibus uel in futurum habere potuit Hanc autem concessionem meam et confirmationem signo sancte crucis propria manu confirmo + Ego Lanfrancus non meis meritis set gratia dei Cantuariensis archiepiscopus hoc donum regium et hanc regalem concessionem et confirmationem quantum in me est confirmo et auctoritate dei omnipotentis et omnium sanctorum excommunico omnes illos qui hanc regiam munificentiam in aliqua sui parte infringere uel infirmare temptauerint uel aliquid de libertatibus ecclesie sancti Andree Roffensis concessis subtrahere uel auferre cognita ueritate presumpserint eterna sit eis pena cum Iuda proditore nisi ad congruam satisfactionem uenerint Amen Signum + Lanfranci Cantuariensis archiepiscopi Signum + Thome Eboracensis archiepiscopi Signum + Remigii Lincolniensis episcopi Signum + Walcelini Wyntoniensis episcopi Signum + Mauricii Londiniensis episcopi Signum + Osmundi Seresbiriensis episcopi Signum + Roberti Herefordensis episcopi Signum + Baldewini abbatis sancti Edmundi Signum + Henrici fratris regis Signum + Alani comitis Signum + Hugonis comitis Signum + Hugonis de Monte forti Signum + Gilberti de Tonebrigge
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter