utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03770315

Charter Number: 03770315
Cartulary Title: Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Charter
Date: 1091
Date Type: Internal, A.D., Calendar, Regnal, Lunar
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Pax in perpetuum Dei colis omnibus tam futuris quam presentibus Quoniam Deo omnipotente tempora seculorum ordinante et his prout placuerit finem imponente celum et terra et omnia que in eis sunt suo fine transibunt et uita nostra que ad tempus floret et cito tanquam flos feni decidit uidetur esse momentanea idcirco cunctis agendum ut hic bonis actibus future beatitudinis mercemur gaudia absque omni immutatione perenniter mansura Quocirca ego Willelmus Willelmi regis filius Dei dispositione monarches Britannie pro mee meique patris remedio anime et regni prosperitate et populi a Domino mihi collati salute accessi Iohanni episcopo abbatiam sancti Petri Bathonie cum omnibus appendiciis tam in uillis quam in ciuitate et in consuetudinibus illis uidelicet quibus saisita erat die qua regnum suscepi Dedi inquam ad Sumersetensis episcopatus augmentationem eatenus presertim ut inibi instituat presulem sedem Anno Dominice incarnationis millesimo xc regni uero mei iiii indictione xiii vi kal Feb luna iii Pepigi id in eorum optimatum meorum presentia + quorum nomina subtus sunt annexa et ut per posteritates succedentes apud quosque homines ueritatis amatores perseueret ratum mee regie auctoritatis adnecto sigillum sed et propria manu mea depingo crucis Dominice signum + Lanfranco archipresule machinante Wintonie factum est donum huius beneficii millesimo LXXXVIII anno ab incarnatione domini secundo uero annu regni regis Willelmi filii prioris Willelmi Confirmatio autem huius charte facta est apud Doueriam eo tempore quod superius determinatum est + Ego Thomas archiepiscopus Eboracensis laudaui + Ego Mauricius Londoniensis episcopus corroboraui + Ego Walchelinus Wintoniensis episcopus aptaui + Ego Osmundus Sarisberiensis episcopus consolidaui + Ego Osbernus Exoniensis episcopus confirmaui + Ego Remigius Lincoliensis episcopus astruxi + Ego Rotbertus Herefordensis episcopus audiui + Ego Rotbertus Cestrensis episcopus conspexi + Ego Gunnulfus Rouercestrensis episcopus annui + Ego Wolestannus Wigrecestrensis episcopus concessi + Ego Radulfus Cicestriensis episcopus uidi + Ego Herbertus Tetfordensis episcopus audiui + Ego Goisfridus Constantiensis episcopus hoc exquisiui + Ego Hoellus Cenomannensis episcopus interfui + Ego Wido abbas sancti Augustini Cantuarii + Ego Gislebertus abbas sancti Petri Westmonasterii + Ego Turstinus abbas Glestoniensis + Ego Symeon abbas de Eli + Ego Balduinus abbas sancti Edmundi + Ego Raginaldus abbas de Abendona + Ego Rotbertus sancti Petri Wintonie + Ego Walterus abbas de Euesham + Ego Paulus abbas sancti Albani + Ego Odo abbas de Certiseio + Ego Godefridus abbas de Malmesberia + Ego Grisbertus abbas de Bello + Ego Serlo abbas de Gloecestria + Ego Goisfridus Mala Terra + Ego Rogerus comes + Ego Rotbertus comes + Ego Symon comes + Ego Hugo comes + Ego Alanus comes + Ego Henricus comes + Ego Walterus comes + Ego Willelmus comes + Ego Rotbertus filius Hannonis + Ego Philippus capellanus + Ego Rotbertus cancellarius + Ego Samson capellanus + Ego Turgisus capellanus + Ego Geraldus capellanus + Ego Ansgerus capellanus + Ego Herbertus capellanus + Ego Willelmus capellanus + Ego En[gel]rannus capellanus + Ego Ranulfus capellanus + Ego Petrus capellanus + Ego Turaldus capellanus + Ego Eudo dapifer + Ego Iuo dapifer + Ego Hanno dapifer + Ego Rogerus dapifer + Ego Willelmus dapifer + Ego Rotbertus de Oili + Ego Vrso de Abetot Rotbertus dispensator Hugo de Portu Rogerus de Busleio Rannulfus Peuerellus + Aiulfus uicecomes + Alueradus de Lincoln + Ernulfus de Hesding + Folco Crispinus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter