utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03770328

Charter Number: 03770328
Cartulary Title: Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Charter
Date: 1092
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
In nomine domini nostri Ihesu Christi anno ab incarnatione eiusdem domini MXC indictione XIII Ego W[illelmus] rex Anglorum III regni mei relabente anno quod gratuito dono suo michi contulit qui sine penitentia munera largitur futurorum prescius deus genitore meo Willelmo consentiente et me sui heredem faciente qui muneris superni auxilio regnum idem succincte adquirendo habuit et habitum celesti illustracione instructus prospere ac prudenter dum uixit exemplo cessante tractauit Pro eiusdem inquam anime atque genitricis mee salute et ob meam temporalem maximeque protectionem quam successorum remissionem peccatorum necnon ad tocius regni mei salutem ecclesiam sancte dei genitricis quam predictus genitor meus Remigium pontificem uirum uenerabilem sacris uirtutibus pollentem eiusdem antistitis interuentu in Lincolia ciuitate construere iussit tocius episcopatus sedem consensu at auctoritate domini Alexandri qui sancte Romane ecclesie tunc uigili presidebat cura et legatorum eius quos ob hoc stabiliendum huc precipue misit necnon consilio Lanfrici archiepiscopi uiri preclari qui omnium ecclesiarum primatum tunc citra mare tenebat aliorumque fidelium eius que uidelicet sedes in competenter ac satis obscure in Dorchacestra antiquitus posita fuerat ideoque antecessor meus prefatam [] docuimus edificari precipiens ecclesiam ad eandem sufficienti spatio construendam necnon ad domus eidem seruientium officiis aptas prouiso quoque ac large ibi disposito mortuorum corporum cimiterio terram in supradicte urbis sinu quietam et ab omni garrulitatis cuiuslibet strepitu liberam contulit insuper ad usum eidem ecclesie sub canonica institucione deo militancium hec stabiliter dedit dandoque permultis representationibus confirmauit Welletone cum appendiciis suis et duas ecclesias in Lincolia sancti Laurencii unam sanctique Martini aliam et ecclesias trium maneriorum suorum cum terris et decimis que ad eas pertinent et insuper omnem decimam tocius eorundem maneriorum Walingoure Chirchetune et Castra ecclesiam de Heilesberia cum terris et decimis uidelicet Stochas Waltona et Buchelant ecclesiam de Buchingeham cum terris et decimis et una karrucata terre in Gauecota ecclesiam de Lestuna cum terris et decimis ecclesiam sancte Marie in Bedefort et unam hidam terre et unum molendinum cum appendiciis suis et alteram hidam terre in Fort cum una uirgata Eslafort cum appendiciis suis Lestunam cum quinque karrucatis de terra in Acham et una in Ratburno quam uillam comes Wallef intercessione et obsequio Remigii uenerabilis episcopi prefate ecclesie dedit Watburno quam eidem episcopo dedit cum pastorali baculo Willelmus pater meus rex egregius Ad supradictam inquam ecclesiam edificandam hec dona concedo et do post patrem meum ac regali auctoritate confirmo quieta ab omnibus consuetudinibus Ad hec matri ecclesie Lincoliensi post genitorem meum hunc honoris cumulum exaggero uidelicet uolo et concedo sicut pater meus concessit ut episcopus mittat Remigius et constituat abbatem in ecclesiam sancte Marie de Stou tam ipse quam successores sui utpote in suo episcopali manerio quem uidelicet abbatem ipse catholice elegerit cum consilio regis abbatumque sue dioeceseos et monachorum ac clericorum suorum necnon et laicorum deum timentium Mortuo autem abbate si in abbatia idoneus aliquis reperiri ualeat consilio supradicto ab episcopo eligatur constituatur et ordinetur sin autem per abbatias sui episcopatus uel per aliquas alias quesitum alium dignum in loco defuncti episcopus subroget Ad usum uero monachorum concedo elemosinas quas comes Leuricus et uxor eius Godeua dederunt ecclesie de Stou uidelicet Newercham Flatburch Welle wapenta cum excepto denario tercio comitatus Insuper concedo sicut pater meus concessit Eglesham cum appendiciis suis uidelicet Milcetuna Rollendriz Erdentuna Sifort Et ecclesia sancte Abbe cum adiacente ei terrula et duobus molendinis in Oxinefort cum omnibus consuetudinibus Hiis aliisque elemosinis abbatia in episcopali manerio constructa in dominio episcoporum perenniter maneat Has autem elemosinas omnes concedo regali dono tam ecclesiarum quam terrarum sub ordinatione et dispositione Remigii episcopi cuius interuentu predicta mater ecclesia cepti fundari ut ipse disponat et diuidat sicut sibi uisum fuerit inter matrem ecclesiam suamque abbatiam In qua uidelicet matre ecclesia canonici deo seruientes caste et catholice uiuant nullaque inter eos prebanda ematur uel uendatur depulsa omni heresi symoniaca Si quis autem quod absit aliter uoluerit uiuere et canonicis preceptis obedire noluerit fraterno amore prima et secunda uice usque ad terciam a decano et fratribus ceteris corrigatur Si autem adhuc rebellis permanserit ad noticiam episcopi perueniat Qui episcopus una cum decano et fratribus ceteris adiunctis etiam orationum medicaminibus fratrem infirmum sanare et corrigere studeat si uero ipse taliter castigari noluerit et proprio reatui pertinaciter indulgere uoluerit omnibus rebus ecclesie uacuus ut accessit foras mittatur et alter morum et scientie merito dignus absque omni munere ut dictum est locum eius terram occupantis optineat Hiis omnibus incommutabiliter ita dispositis ueto et regali auctoritate prohibeo ne quislibet cuiusque ordinis sacratissimis locis supradictis uiolentiam aliquam faciat uel de rebus eorumdem aliquid minuat Quod si episcopus uel aliquis alius in futuro suadente diabolo hoc uetitum facere temptauerit deprimat et compescat eius nequitia rex qui tunc temporis in hac patria regnauerit ut regnum et gloriam optinere ualeat in secula seculorum Amen + Signum regis Willelmi + Signum Dorobernensis archiepiscopi + Signum Walchelini Wintoniensis episcopi + Signum Mauricii episcopi Lundonie + Signum Gundulfi episcopi Rofensis + Signum Osmundi episcopi Sarisberie + Signum Wlstani episcopi Wigrecestre + Signum Herberti episcopi Tedfordensis + Signum Radulfi episcopi Cicestrensis + Signum Roberti episcopi Herefordensis + Signum Gilleberti abbatis Westmonasterii + Signum Baldewini abbatis Sancti Edmundi + Signum Pauli abbatis Sancti Albani + Signum Roberti cancellarii ecclesie canonici + Signum Willelmi capellani et eiusdem + Signum Roberti comitis de Moritonio + Signum Rogeri comitis de Monte Gumeri + Signum Hugonis comitis Cestrensis + Signum Stephani comitis de Albemarle + Signum Alani comitis + Signum Roberti comitis de Mellent + Signum Symonis comitis + Signum Roberti comitis de Nordanhumbre + Signum Eudonis dapiferi + Signum Hugonis de Munfort + Signum Roberti filii Hamonis + Signum Hamonis fratris eius + Signum Roberti de Curci + Signum Iuonis Tailgebosc + Signum Roberti de Oili + Signum Widonis fratris eius + Signum Huberti de Rie + Signum Hugonis de Port + Signum Roberti de Grentemaisnil + Signum Iuonis fratris eius + Signum Willelmi de Perci + Signum Alueredi de Warham + Signum Goisfridi de Wirce + Signum Goidfridi de Stoteuill + Signum Willelmi de Albagni + Signum Rogeri
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter