utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03770365

Charter Number: 03770365
Cartulary Title: Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1095
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
W[illelmus] rex Anglor[um] Thome Eburacensi archiepiscopo et omnibus suis fidelibus francis et anglis et scottis salutem Sciatis me concessisse deo omnipotenti et ecclesie Dunelmensi et sancto confessori Cuthberto et Will[el]mo episcopo et monachis in eadem ecclesia deo seruientibus et inperpetuum seruituris terras in Lodeneio quas Eadgarus rex filius Malcolmi regis Scottorum deo et supradicte ecclesie me concedente donauit mansionem scilicet de Berwic et has subscriptas mansiones Greidene Leinhale Dylsterhale Brycgha[m] Ederha[m] Cirneside Hyltun Blacedre Cynebrihtha[m] Hotun Reinintun Paxtun Fugeldene Morðintun La[m]b[er]tun aliam La[m]b[er]tun Hædrintun Fiscwic Horeford Upsetintun et mansionem de Collingaha[m] et has subscriptas mansiones Aldca[m]bus Lu[m]mesdene Ristun Suinestun Fardun Eitun aliam Eitun Prenegest Cra[m]mesmuðe Hædentun Has superscriptas mansiones cum adiacentibus terris et siluis et aquis et omnibus theloneis et nauium fracturis et aliis consuetudinibus suis sicut eas Malcolmus rex unquam melius habuit deo et sancto Cuthberto inperpetuum concedo Testibus Willelmo cancellario et Rotb[er]to filio Haimonis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter