utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03770393

Charter
Charter Number: 03770393
Cartulary Title: Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Precept
Date: 1087 - 1097
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willemus rex Anglorum omnibus iudicibus suis et uicecomitibus et minstris regni Anglie salutem Volo et precipio ut sanctus Edmundus et Baldewinus abbas et monachi sui teneant terras et homines et sacam et socam infra burgum et extra et omnes alias consuetudines ita pleniter et honorifice sicuti breuia regis Edwardi et breuia patris mei et mea propria breuia demonstrant quod idem sanctus et sui in omnibus tenere debent Et prohibeo ut nullus presumat eis molestiam uel iniuriam inde facere et defendo etiam ut non cogatis homines sancti ire ad scyras uel hundretos nisi illos qui tantum terre tenent unde digni fuissent tempore regis Edwardi ire ad scyras et ad hundretos et non placitet abbas neque sui de ulla re unde saisitus erat die qua pater meus uiuus et mortuus fuit Teste Radulfo filio Ursonis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter