utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03770437

Charter Number: 03770437
Cartulary Title: Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1085 - 1100
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willelmus rex Anglorum comitibus uicecomitibus et omnibus baronibus suis et fidelibus suis francis et anglis saluem Sciatis me concessisse et confirmasse donationem quam Gilbertus abbas et monachi de Westmonasterio concesserunt in hereditate Hugoni de Coleham et heredibus suis uidelicet ut ipse Hugo totius predicte abbatie sit dapifer et sub abbate procurator et heredes sui post eum Quare uolo et firmiter concedo et precipio ut ipse Hugo et heredes eius officium illud cum omnibus libertatibus et consuetudinibus eidem officio pertinentibus libere et quiete et honorifice teneant sicut unquam aliquis ante eum illud officium melius ac liberius tenuit et sicut abbatis et monachorum carta testatur Et insuper defendo ne aliquis super hanc meam confirmationem ipsi siue heredibus suis iniuriam inde aliquam uel contumeliam faciat Testibus Roberto comite de Mellent Rogero Bigot Roberto de Bello monte Apud Westmonasterium
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter