utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03771348

Charter
Charter Number: 03771348
Cartulary Title: Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Charter
Date: 1094
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis Ego Willelmus dei gratia rex Anglorum concedo atque regali auctoritate confirmo quicquid excellentissimu[s] pater meus Willelmus rex Anglorum et princeps Normannorum dedit ecclesie sancte Trinintatis et sancti Martini de Bello quam idem memorandus pater meus fundauit ex uoto et ei tale cognomen imposuit eo quod sibi deus in illo loco tantam uictoriam attr[ibui]t ut de aduersariis sibi inius[]stutibus triumpharet regnumque sibi debitum adquireret pro eiusdem patris mei anima necnon et pie memorie Mathildis genitricis mee et et pro anima gloriosissimi antecessoris nostri regis Edwardi de cuius hereditario iure pater meus deo largiente et et ego post eum regnum Anglorum possideo pro mea quoque salute et successorum meorum et et requie omnium in bello illic interfectorum ut quia campus extitit plurimorum inuicem compugnantium sit deinceps monasterium multorum concorditer deum deprecantium et eis ac nobis opitulante deo remedium impetrantium Annuo scilicet ut ecclesia illa cum leuga circumquaque sibi adiacente sit libera et quieta ab omni consuetudine terrene seruitutis et ab omni subiectione et exactione episcoporum et aliarum quarumlibet personarum dominatione sicut ecclesia Christi Cantuar Manerium etiam quod dicitur Wi cum menbris suis et Alfistuna Limenesfeld et Brichtwoldes et Craumerse Hou ecclesiam de Readingas ecclesiam sancti Olaui de Exonia ecclesiam de Columtuna cum omnibus illis adiacentibus Bromham quoque quod illi patris mei precepto dedi cum omnibus quecunque sibi adiacent concedo et confirmo et precipio quatinus libera sint et quieta ab omni consuetudine et exactione terrene seruitutis cum saca et socna et tol et theam et infangenetheof et geldo et scoto et hidag[iis] et daneg[eldis] et opere pontium et castell[orum] et parcorum et clausur[arum] et exerc[itus] et omnibus auxiliis et sires et hundr[edis] et warpeni et lestag[iis] et latrocinio et murdr[is] et thesaur et warenn[a] et omnibus aliis rebus sicut carta patris mei testatur + Willelm[us] regis + Henric[us] de Waruuic + Roger[us] Pictau[iensis] + Roger[us] Bigot + Radulfus episcopus Cic + Willelmus episcopus Dunelm + Ioh[anne]s episcopus Bathon + Osmund[us] episcopus Salesb + Herbert[us] episcopus Norwic + Walkelin[us] episcopus Wint
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter