utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03771379

Charter
Charter Number: 03771379
Cartulary Title: Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1096
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Anno incarnacionis domini millesimo nonagesimo sexto Ego Willelmus rex Anglorum peticione Serlonis abbatis de Gloucestria et quorundam optimatum meorum concessi deo et ecclesie sancti Petri in Gloucestria possidere terra et elemosinas quas Thomas archiepiscopus tenuerat de eadem ecclesia scilicet Lecch Otindone Stanedis Cuberlega Cunicot De dono meo Rudefort De dono Rogeri de Busleio Cliford Ecclesiam sancti Cadoci cum terra quam Robertus filius Haimonis dedit eidem abbathie Set et in Hantescira unam terram quam Hugo de Porth in suo obitu monachus effectus ipsi ecclesie dedit et uocatur Liteltuna Similiter et terram Plimtreu in Deuenescira quam Odo filius Gamelini pro anima sua tradidit Terram eciam que uocatur Glahangre in Gloucestrescira de dono Rogerii de Berkeley pro anima sua et parentum suorum Et in Herefordescira unam hidam de Roberto Curto et aliam de Willelmo de Ebroicas et duas decimas de Leech et Hadrop de dono ipsius Willelmi Item in Herefordescira in Arcenefeld unam terram Westwode uocatam quam dederat Walterus de Gloucestra ipsi ecclesie pro anima patris sui Et item in Gloucestrascira quandam terrulam quam Geri de Loges cum sua uxore dedit sancto Petro in Getynges Set et molendinum de Framelade quam reddidit abbati Wynebald de Baledon Terram eciam que uocatur Omenai quam Reimboldus reddidit eis et dimidiam hidam quam Toui de me tenebat in elemosina et unam hidam de dono Patricii de Cadurcis Ecclesiam quoque de Hadrop cum decima et terra presbiteri et ibi unum molendinum cum terra pertinenti Alteram eciam ecclesiam de Kenemeresfort cum decima et terra sacerdotis Ecclesiam quoque de Norton cum terra ad eam pertinenti et totam decimam tam domini quam uillanorum Has dederat Ernulphus de Hesdinc sancto Petro et monachis Gloucestrie Decimam eciam de Cestretone de dono Nigelli de Oleio Et unam hidam apud Bertonam de Hugone de Laceio De dono Elie Giffardi dimidiam hidam terre cum silua ad eam pertinente et molendino Testibus Waltero uicecomite et Hugone paruo et Radulpho de Brommefeld De Roberto Gilberti [filio] unam decimam apud Burewardescote Concessi eciam ecclesiam sancti Petri de Hereford de dono Hugonis de Laceio cum prebendis ad eam pertinentibus et decem uillanos in x uillis unum uillanum in Stoche de Herefordeschire unum in Staintona de Scropeshira in Stoche de Scropeschira in Wibeleia de Herefortschire in Brithmarifruma in eadem schira v autem uillanos de v maneriis de Gloucestraschira in Getinges in Quenintona in Strattona in Wicha in Duntesburna et in Hama et hec omnia quieta ab omnibus geldis et consuetudinibus Ecclesiam quoque sancti Audoeni in Hereford cui adiacet una decima et denarius in die et tres mansuras Leiurt Radulphi III Stephani prepositi Decima quoque de Gatredeope ex dono Walteri de Lineshalla Apud Londoniam ecclesiam sancti Martini et hospicium unum ex dono Rannulphi Peueral Ecclesiam quoque de Norwico sancti Petri que est in foro ex dono Rogerii Bigot Decimam de Furnessete et de Terstona et de Panteneia Et de dono Rannulphi filii Walteri decimam de Ketingream et xxx acras terre et decimam Willelmi de Curciun in eadem uilla Et de Turstino filio Wydonis decimam de Felingeham et decimam de Sexingeham de Iohanne filio Ricardi De Ebraudo decimam de Paruo Hoccheham De Radulfo Picot decimam de Lachesul De Rogero Bigoto unoquoque anno x millia allec totidem quoque de Willelmo de Albineio De Patricio de Cadurcis apud Chinemeresford decimam trium molendinorum et decimam pratarum Apud Munioel de Hugone de Laceio in Oxinefordeschira uillanum cum uirgata terre et decimam eiusdem uille Ego Willelmus rex confirmaui + Signum Willelmi cancellarii + Walchelinus episcopus + Rannulfus capellanus + Roberti filii Hamonis + Roberti de Montfort + Roberti filii Giroldi + Vrsonis +
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter