utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03771426

Charter
Charter Number: 03771426
Cartulary Title: Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1087 - 1099
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willelmus dei gratia rex Angl[orum] omnibus uicecomitibus collectoribus et omnibus fidelibus suis francis et anglis de regno suo salutem Sciatis me concessisse ecclesie sancti Martini de Bello quam pater meus Willelmus rex Anglorum sic appellare uoluit ob uictoriam sibi in eodem loco a deo concessam omnes libertates et consuetudines quas idem pater meus pro anima sua et uxoris sue matris mee et omnium parentum nostrorum concessit una cum leuga circumiacente cum omnibus maneriis et membris ad eandem ecclesiam pertinentibus Wy Alsistune Liminisfelde Hou Bromham Brichtwolton Craumareys et ut libera sit et quieta ab omni consuetudine terrene seruitutis cum saca et soca et thol et theam et warpeni et geldo et scoto et hidagio et omnibus placitis et querelis et sires et hundredis er sartis et omnibus operibus castellorum et pontium et clausuris et exercitu et murdro Et si murdrum inuentum fuerit in aliquo loco super terram ecclesie huius in maneriis uel in memberis eorum nullus se intromittat nisi abbas et monachi eius et hoc super forisfacturam meam precipio Similiter si thesaurus in terris ecclesie huius repertus fuerit abbatis et monachis sit totus Volo etiam et precipio quatinus ecclesia ista libera sit et quieta ab omni dominatione principum et baronum meorum et super forisfacturam meam precipio quod nullus presumat de murdro neque de thesauro iudicium facere nisi abbas et monachi eius Testibus Osmundo episcopo Salesb et Eudone dapifero Apud Wyntoniam
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter