utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03779325

Charter Number: 03779325
Cartulary Title: Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1088 - 1091
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit presentibus et futuris quod ego Willelmus dei gratia Rex Anglorum concedo monasterio Sancti Pancracii quod situm est apud Leuuas et monachis Cluniacensibus ibidem deo Sanctoque Pancracio famulantibus pro salute anime mee et antecessorum meorum elemosinam quam Willelmus de Warenna predicte congregationi pro salute anime sue dedit mansionem videlicet que Erceham nominatur quantum ipse in dominio suo inde tenebat In hoc autem dominio numeratur terra Pagani qui tunc temporis prepositus ibi erat Hanc igitur mansionem et quicquid quoquomodo ad illam pertinet eisdem monachis concedo et ut insolubiliter libere illud possideant regali auctoritate impero sicut Willelmus illud in dominio suo habebat die qua viuus et mortuus fuit Eadem auctoritate eis concedo totam terram quam Willelmus in dominio habebat in insula in qua monasterium reedificatum est quam ipse ad augmentum elemosine sue eis dedit Hidam etiam terre quam Eustachius in Borgemera possedit et ipse eodem modo eis dedit et ego eodem modo eis concedo Et ut donatio hec firma et inconcussa perpetuo maneat signo sancte Crucis manu propria confirmavi et manibus fidelium meorum testificandam tradidi Signum+ Willelmi regis S + Gunnulfi episcopi S + Willelmi Teforensis episcopi S + Rogeri comitis S +Roberti comitis S [+] Walteri Gyphardi S + Henrici de Ferrariis S + Henrici de Bellomonte S + comitis Alani S + comitis Hugonis de Cestra S + Rotgerii de Busliaco S + Bernardi de Novo Mercato S + Walterii de Aincurte S +Ricoardi S + Radulfi de Caisneto S + Ricardi S + Hugonis filii Golde S + Godefridi de Petraponte S + Hugonis de Wanciaco
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter