utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03779393

Charter Number: 03779393
Cartulary Title: Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Precept
Date: 1087 - 1097
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willelmus rex Anglorum omnibus iudicibus suis et vicecomitibus et ministris regni Anglie salutem Volo et precipio ut Sanctus Edmundus et Baldewynus Abbas et monachi sui teneant terras et homines et sakam et sokam infra burgum et extra et omnes alias consuetudines ita pleniter et honorifice sicut brevia regis Edwardi et brevia patris mei et mea propria brevia demonstrant Quod idem sanctus et sui in omnibus tenere debent Et prohibeo ut nullus presumat eis molestiam vel iniuriam inde facere Et defendo etiam ut non cogatis homines Sancti ire ad schiras vel ad hundreda nisi illos qui tantum terre habent unde digni fuissent tempore regis Edwardi ire ad schiras vel ad hundreda Et non placitet neque sui de ulla re unde Sanctus saysitus erat die qua pater meus fuit viuus et mortuus T Radulfo filio Ursonis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter