utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03779396

Charter Number: 03779396
Cartulary Title: Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Precept
Date: 1096 - 1097
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willelmus Dei gratia rex Anglie Thome archiepiscopo et R episcopo et omnibus vicecomitibus et baronibus et fidelibus suis Francigenis et Anglicis regni Anglie salutem Precipio et defendo ne monachi Sancti Cuthberti vel homines sui ullo modo placitent aut respondeant de terris vel hominibus vel consuetudinibus aut de ulla re unde saisiti erant die qua Willelmus episcopus Dunelmensis viuus et mortuus fuit Sed ita bene et quiete et in pace cum sacca et sokene et tol et team et infangentheof et cum omnibus consuetudinibus infra burgum et extra omnes res suas teneant sicut umquam melius et quietius tenuerunt vel episcopus eorum die qua ipse episcopus vivus et mortuus fuit Et si de ulla re post mortem ipsius episcopi sunt desaisiti precipio ut sine mora sint resaisiti Et si aliquis eos desaisierit aut aliquam iniuriam eis amodo fecerit volo sciatis quod pacem meam super eos infregerit Et ipse emendabit mihi fracturam pacis mee Test Walkelino episcopo et Willelmo cancellario apud Salesburiam
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter