utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03779409

Charter Number: 03779409
Cartulary Title: Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1093 - 1098
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willelmus rex Anglorum Roberto Lincolniensi episcopo et Osberno vicecomiti et omnibus baronibus suis et fidelibus salutem Sciatis me concessisse Sancto Petro de Burgo et Turoldo abbati et monachis eiusdem ecclesie ad victum eorum terras illas quas Yuo Talebois de predicto abbate tenuit et ipse idem Yuo eisdem monachis in vita sua reddidit Ita scilicet ut post decessum eius ad domum Sancti Petri redirent testante cyrographo ab eodem Yuone et Turoldo abbate conscripto Hec autem sunt terrarum nomina scilicet Scotere et Walcote cum omnibus appendiciis suis in siluis et pratis et aquis et piscariis et molendinis et domibus infra burgum et extra Et volo et precipio ut honorifice et quiete teneant eas sicut melius tenent alias terras de dominio Sancti Petri cum consuetudine et legibus suis Et defendo ne aliquis eis super hoc iniuriam faciat Hiis testibus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter