utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03779426

Charter Number: 03779426
Cartulary Title: Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1087 - 1099
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willelmus dei gratia rex Angl omnibus vicecomitibus collectoribus et omnibus fidelibus suis Francis et Anglis de regno suo salutem Sciatis me concessisse ecclesie sancti Martini de Bello quam pater meus Willelmus rex Anglorum sic appellare voluit ob victoriam sibi in eodem loco a deo concessam omnes libertates et consuetudines quas idem pater meus pro anima sua et uxoris sue matris mee et omnium parentum nostrorum concessit una cum leuga circumjacente cum omnibus maneriis et membris ad eandem ecclesiam pertinentibus Wy Alsistune Liminisfeld Hou Bromham Brichtwolton Craumareys et ut libera sit et quieta ab omni consuetudine terrene servitutis cum saca et soca et thol et theam et warpeni et geldo et scoto et hidagio et omnibus placitis et querelis et sires et hundredis et sartis et omnibus operibus castellorum et pontium et clausuris et exercitu et murdro Et si murdrum inventum fuerit in aliquo loco super terram ecclesie hujus in maneriis vel in membris eorum nullus se intromittat nisi abbas et monachi ejus et hoc super forisfacturam meam precipio Similiter si thesaurus in terris ecclesie hujus repertus fuerit abbatis et monachis sit totus Volo etiam in precipio quatinus ecclesia ista libera sit et quieta ab omni dominatione principum et baronum meorum et super forisfacturam meam precipio quod nullus presumat de murdro neque de thesauro judicium facere nisi abbas et monachi ejus T Osmundo episcopo Salesb et Eudone dapifero Apud Wyntoniam
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter