utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03779501

Charter Number: 03779501
Cartulary Title: Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1087 - 1100
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willelmus rex Anglorum archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus ceterisque omnibus baronibus suis regni Anglorum salutem Notum uobis omnibus esse uolo quod ego Vuillelmus dei gratia rex Anglorum filius Vuillelmi regis Anglorum concedo ecclesie Rofensi sancti Andree apostoli ad uictum monachorum manerium quod uocatur Hedenhan quod situm est in comitatu de Bokingeham quod tenuit Lanfrancus archiepiscopus de patre meo et de me quod donat eidem Rofensi ecclesie pro salute anime patris mei et matris mee et pro salute anime mee et anime sue Et ideo eius rogatu et amore hoc donum suum predicte ecclesie concedo et regali auctoritate mea propria manu confirmo ita quiete tenendum iure perpetuo sicut predictus archiepiscopus de patre meo et de me illud quiete tenuit usque in presentem diem + Signum Willelmi regis Anglorum + Signum Lanfranci Cantuariensis archiepiscopi + Signum Thome Eboracensis archiepiscopi + Signum Remigii Lincoliensis episcopi + Signum Walcelini Vuentoniensis episcopi + Signum Mauricii Lundoniensis episcopi + Signum Osmundi Serberiensis episcopi + Signum Rodb[er]ti Herefordensis episcopi + Signum Baldeuuini abbatis sancti Edmundi + Signum Henrici fratris regis + Signum Philippi filii Rodberti comitis Flandrie + Signum Alani comitis + Signum Hugonis comitis + Signum Heinrici comitis + Signum Willelmi comitis + Signum Eudonis dapiferi + Signum Rogerii Bigotis + Signum Gosfridi de Magnauilla + Signum Rodberti filii Haimonis + Signum Hugonis de Monte forti + Signum Gisleberti de Tonebrigge + Signum Hugonis de Bello campo +
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter