utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03780509

Charter Number: 03780509
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1100
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Henricus [dei gratia] rex Angl[orum] S[imoni] comiti et Rogero Bigoto uicecomiti et omnibus fidelibus suis francis et anglis de Norfolc et de Suffolc salutem Sciatis quod ego donaui deo et Herberto episcopo in ecclesia que edificatur in honore sancte Trinitatis et omnium sanctorum apud Norwicum illos xxv solidos quos frater meus retinuit quando terram in eodem loco sancte Trinitati donauit Concedo terram deo et omnes consuetudines quas uel ego uel mei antecessores in eadem terra habuimus uidelicet sacam et socam et tollum et tem et infangenteof cum omnibus aliis consuetudinibus meis Concedo etiam ut Herbertus episcopus constituat monachos in ecclesia sancte Trinitatis apud Norwicum qui ibidem deinceps deo seruiant mea et auctoritate et concessione Volo enim et precipio ne aliquid successurus episcopus uel quelibet alia persona presumat monachos inde amouere ser sint ibi firmiter et perhenniter sicut sunt Cantuarie uel Wintonie Testibus Willelmo Tirell et Roberto Lincolniensi episcopo et Rogero Bigoto et Henrico comite de Warwic et Willelmo de Werelwast et Willelmo Peurel de Notingham Apud Londonias in natiuitate domini
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter