utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03780575

Charter Number: 03780575
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Date: 1102
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Henricus rex Angl[orum] Girardo archiepiscopo et Roberto episcopo Lincolniensi et Osberno uicecomiti et Widoni de Bailleol et omnibus baronibus francis et anglis de Lincolnschira et de Euerwicschira et de Northumberlanda salutem Sciatis quod uolo et precipio atque concedo quod Ranulfus episcopus Dunelmensis ita bene et honorifice et quiete teneat et habeat in burgo et extra omnes terras suas et homines et res de Euerwicschira et de Lincolnschira et de Northumberlanda cum omnibus consuetudinibus quas umquam melius et honorabilius Willelmus episcopus suus antecessor habuit et omnes suas alias res et consuetudines que pertinent ad episcopatum suum similiter ut ille ipse melius tenuit in tempore Willelmi regis fratris mei Et si ipse est dissaistius de aliqua re inde citissime resaisiatur postquam primitus erga me bene recordatus est Et si quid de suo super hoc captum est cito et reddatur Testibus Vr[sone] de Abetot et Eustachio de Britheoill Apud Ramesey
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter