utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03780679

Charter
Charter Number: 03780679
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1100 - 1104
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Cum ad hoc in ecclesiis dei sublimantur persone ut iura conseruent ecclesiastica et bona seruorum dei usibus profutura pro officii sui debito tueantur et defendant prouidendum est omnibus quibus est hec cura diuinitus commissa ne per illorum incuriam serui dei requiem suam amittant quominus contemplationi insistere ualeant quatinus in districto examine pro commisso sibi talento bene et utiliter multiplicato Euge boni serui gratulabunda aure recipiantur et ab auditione mala non timentes sententiam damnationis euadant Cumque omnibus in eminentiori loco diuina uocatione residentibus ista sit a domino iniuncta sollicitudo nobis tamen qui reges appellamur non regio nomine indigni iudicemur caput nostrum suumum uidelicet et uerum regem in quantum possumus imitantes qui paruulos ad se uenire iussit dicens talium esse regnum celorum propensius ac sollicitius est assumenda correctio et pauperes spiritu quorum beatitudo paterna uoce pronuntiatur quibus est datum nosse mysterium regni dei et gladio quod sine causa non portamus in matutino interfectis peccatoribus terre orationum lacrymarumque ac elemosinarum illorum participes effecti in eterna beatitudine deo donante eorum participari ualeamus et premii His igitur consideratis meroris et gaudii retributionibus spiritu dilectionis afflatus ego Henricus dei gratia Anglorum rex parentum meorum exemplo prouocatus quorum me oportet sequi et honorare uestigia presente abbate suo domino Hilgoto monachis beati Martini Monasterii quod Maius dicitur pro animabus patris et matris mee et [pro remedio] criminum meorum et uxoris mee Mathildis absolutione concedo laudo et manu propria confirmo quicquid de donis patris mei bone memorie Willelmi Anglorum regis ceterorumque fidelium in Normannia seu in Anglia habent et deinceps concessione principum in elemosyna habere potuerint ecclesias uidelicet insule Grenerodii cum omnibus appendiciis suis Heluillam Bohun Petrarias Vesliacum cum omnibus his pertinentibus et quod apud Eboracum ciuitatem Radulfus Paganellus illis dedit ecclesiam scilicet sancte Trinitatis cum omnibus ad eam pertinentibus et quecumque illis in perpetuum habenda concessit sigilli mei astipulatione corroboro Sane si quis hanc nostre auctoritatis paginam in posterum quassare tentauerit iram dei se incurisse sentiat et nisi satisfaciat a consortio sanctorum alienus fiat Amen
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter