utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03780762

Charter Number: 03780762
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1106 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
H[enricus] rex Angl[orum] omnibus baronibus et fidelibus suis francis et anglis de Northfolc et Suthfolc salutem Sciatis me dedisse deo et ecclesie de Norwico et Herberto episcopo et monachis eiusdem ecclesie manerium meum de Eattona quod ante donauerat Alanus filius Flahaldi sancte Trinitati et monachis et hoc cum soca et saca et tol et team et aliis omnibus consuetudinibus sicut erat in meo dominio Et de hoc confirmabo eis cartam quando Alanus ueniet ad curiam meam Preter hoc dedi eis de burgo meo e Norwico partem a terra episcopi usque ad aquam et a ponte sancti Martini usque ad terram sancti Michaelis et hoc cum soca et saca et tol et team et infangteof et omnibus aliis consuetudinibus meis sicut habebam in manu mea Item dedi eis prolongatione feriarum apud Norwicum ab ortu solis in uigilia pentecoste per totam ebdomadam usque ad occasum solis in secunda feria post octabas pentecoste et hoc cum saca et soca et tol et team et infangentheof et aliis consuetudinibus omnibus que pertinent ad ius feriarum et hoc per totam leugam circa Norwicum item unam feriam apud Linnam in festiuitate sancte Margarete per tres dies cum saca et soca et aliis consuetudinibus omnibus que pertinent ad ius ferie item unam feriam apud Hoxam in festiuitate apostolorum Petri et Pauli per tres dies similiter cum soca et saca et omnibus consuetudinibus que pertinent ad ius ferie Testibus episcopo Rogero Saresberie et Gis[leberto] de Aquila et Willelmo de Albin et Radulfo de Bellefago Apud Sanctum Edmundum Per Iohannem Baiocensem et Gis[lebertum] capellanum
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter